PL 23, col. 165

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

necessitatis. Alioqui si ad episcopi tantum imprecationem
Spiritus sanctus defluit, lugendi sunt, qui
in villulis, aut in castellis, aut in remotioribus
locis per presbyteros et diaconos baptizati ante dormierunt,
quam ab episcopis inviserentur. 182 Ecclesiae
salus in summi Sacerdotis dignitate pendet:
cui si non exsors quaedam et ab omnibus eminens
detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata
quot sacerdotes. Inde venit, ut sine chrismate et
episcopi jussione, neque presbyter, neque diaconus
jus habeant baptizandi. Quod frequenter, si tamen
necessitas cogit, scimus etiam licere laicis. Ut enim
accipit quis, ita et dare potest; nisi forte eunuchus
a Philippo diacono baptizatus, sine Spiritu sancto
fuisse credendus est, de quo Scriptura ita loquitur:
Et descenderunt ambo in aquam; et baptizavit eum
Philippus
[(Act. VIII, 38)]
. Et cum abscederent ab
aqua, Spiritus sanctus venit in eunuchum. Si autem
illud objiciendum putas, quia, Cum audissent apostoli
qui erant Jerosolymis, quia recepit Samaria verbum
Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem, qui cum
venissent ad eos, oraverunt pro eis, ut acciperent Spiritum
sanctum, nondum enim ceciderat super ullum
illorum [(Ibid.)]
. Cur ita factum sit, in consequentibus
disce. Ipse enim ait: Sed solum baptizati erant
in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant illis manus,
et accipiebant Spiritum sanctum. Hoc loco si et tu
similiter te facere dicis, quia haeretici non baptizaverunt
in Spiritu sancto, scias Philippum ab apostolis
non fuisse divisum, eamdem habuisse Ecclesiam,

eumdem Dominum Jesum Christum praedicasse;
diaconum certe fuisse eorum, qui postea manus imposuerunt.
Tu vero cum apud Arianos non Ecclesiam
dicas esse, sed synagogam; nec clericos Dei,
sed creaturae et idolorum cultores, quomodo in dispari
causa eamdem asseris rationem te tenere?
10.
L. Valenter quidem et fixo gradu me tibi in
faciem dimicantem repellis; sed post tergum caederis,
et nuda a spiculis dorsa non protegis. Esto quippe
apud Arianos ne baptisma 183 quidem esse, et
ideo Spiritum sanctum ab eis non posse dari, quia
necdum remissionem peccatorum acceperint; totum
hoc victoriae meae proficit, et argumentorum tuorum
palaestra, mihi palmam victoriae sudat. Arianus baptisma
non habet, et quomodo sacerdotium habet?

Laicus apud eos non est, et quomodo episcopus esse
potest? Mihi recipere mendicum non licet, tu recipis
regem? Vos hosti castra traditis; et a nobis perfuga
[ Al. profuga] rejiciendus est?
11.
O. Si priorum meminisses, jam scires tibi
fuisse responsum; sed dum amorem contradicendi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.