PL 23, col. 166
Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
sequeris, a quaestionum lineis excidisti: more quorumdam
loquacium potius quam facundorum, qui
cum disputare nesciant, tamen litigare non desinunt.
Ego enim non tam in praesenti Arianos vel
improbo, vel defendo, quam illam cursus mei metam
circumeo, eadem ratione a nobis episcopum recipi,
qua laicus a vobis recipitur. Si erranti concedis veniam,
et ego ignosco poenitenti. Si in fide sua baptizato
[ Al. baptizatum] baptizans nocere non potuit, et
in fide sua sacerdotem constitutum constituens non
inquinavit. Subtilis est haeresis, et ideo simplices
animae facile decipiuntur. Deceptio tam laici quam
episcopi communis est. At episcopus errare non
potuit. Revera de Platonis et Aristophanis sinu in
episcopatum alleguntur [ Al. eliguntur]. Quotus enim
quisque est, qui non apprime in his eruditus sit?
Denique ex litteratis quicumque hodie ordinantur,
id habent curae, non quomodo Scripturarum medullas
ebibant, sed quomodo aures populi declamatorum
flosculis mulceant. Accedit ad hoc, quod
Ariana haeresis magis cum sapientia saeculi facit, et
argumentationum rivos de Aristotelis fontibus mutuatur.
Igitur parvulorum inter se certantium ritu,
quidquid dixeris, dicam: affirmabis, affirmabo: negabis,
negabo. Arianus baptizat, ergo episcopus
est: non baptizat, tu refuta laicum, et ego non recipio
sacerdotem. Sequar te quocumque ieris, aut pariter
in luto haesitabimus, aut pariter expediemur.
12.
Solemnis iuterrogatio in Baptismo.--L. Sed
laico ideo ignoscendum est, 184 quia Ecclesiam
Dei putans, simpliciter accessit, et juxta fidem suam
credens baptizatus est. O. Novam rem asseris, ut
Christianus quisquam factus sit ab eo, qui non fuit
Christianus. Accedens ad Arianos, in qua fide baptizatus
est? Nempe in ea quam habebant Ariani. Aut
si jam ipse bene credebat, et sciens ab haereticis
baptizatus est, erroris veniam non meretur. Verum hoc
penitus absurdum est, ut discipulus ad magistrum vadens
ante sit artifex quam doceatur; ut modo ab idolorum
veneratione conversus, noverit Christum melius
quam ille qui doceat. At dicis: Simpliciter in Patre
et Filio et Spiritu sancto credidit, et ideo baptisma
consecutus est. Quae est ista, quaeso, simplicitas,
nescire quod credas? Simpliciter credidit. Quid credidit?
certe aut tria nomina audiens, tres Deos credidit,
et idololatra effectus est; aut in tribus vocabulis
trinominem credens Deum, in Sabellii haeresim
incurrit. Aut edoctus ab Arianis, unum esse verum
Deum Patrem, Filium et Spiritum sanctum credidit
creaturas. Aut extra haec quid credere potuerit,
nescio: nisi forte homo jam edoctus in capitolio, homousion