PL 23, col. 17

Vita S. Pauli primi eremitae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Life of Paulus the First Hermit 1

S. Pauli, a quo primum eremus habitari coepta, vitam, dejecto nonnihil stylo propter simpliciores, enarrat: ostenditque
illum 16 circiter annos natum, eremum petiisse sub Decio et Valeriano, ut saevientem in Christianos persecutionem
declinaret, in eaque annis degisse XCVIII mira abstinentia ac sanctitate, usquequo a magno Antonio divinitus admonito,
visitatus, diem ultimum oppetiit. Historiam cognomini Paulo seni Concordiensi inscribit.
1 PROLOGUS.

1.
Inter multos saepe dubitatum est, a quo potissimum
Monachorum eremus habitari coepta sit. Quidam
enim altius repetentes, a beato Elia et Joanne
sumpsere principium: quorum et Elias plus nobis
videtur fuisse, quam Monachus: et Joannes 2 ante
prophetare coepisse, quam natus sit. Alii autem, in
quam opinionem vulgus omne consentit. asserunt
Antonium hujus propositi caput, quod ex parte verum
est: non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo
omnium incitata sunt studia. Amathas vero et Macarius,
discipuli Antonii, e quibus superior magistri
corpus sepelivit, etiam nunc affirmant, Paulum quemdam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.