PL 23, col. 175

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

Alexandrina postea synodo constitutum est, ut, exceptis
auctoribus haereseos, quos error excusare
non poterat, poenitentes Ecclesiae sociarentur: non
quod episcopi possint esse qui haeretici fuerant; sed
quod constaret eos qui reciperentur, haereticos non
fuisse. Assensus est huic sententiae Occidens: et
per tam necessarium concilium [ Fort. consilium],
Satanae faucibus mundus ereptus est. Ventum est ad
asperrimum locum, in quo adversum voluntatem et
propositum meum, cogor de beato Lucifero, secus
quidquam quam et illius meritum, et mea humanitas
poscit, existimare. Sed quid faciam? veritas os
reserat, et invitam linguam 194 conscium ad eloquendum
pectus impellit. In tali articulo Ecclesiae, in
tanta rabie luporum, segregatis paucis ovibus, reliquum

gregem deseruit. Bonus quidem ipse pastor,
sed multam praedam bestiis relinquens. Praetereo
illa, quae quidam ex maledicis, quasi satis firma
defendunt; hoc illum amore gloriae, et nominis in
posteros transmittendi fecisse: necnon et pro simultate,
quam adversus Eusebium [ Scil. Vercellensem]
propter Antiochenam dissensionem susceperat.
Nihil istorum de tali viro credo: unum est quod
etiam in praesenti constanter loquar, verbis eum
a nobis dissentire, non rebus: si quidem recipiat,
qui ab Arianis baptisma consecuti sunt.
21.
Hilarius Romanae Ecclesiae diaconus. Ecclesia
non est quae non habet sacerdotem.--L. Quam longe
alia, et ut nunc intelligo, errori magis quam spei
proficientia, mihi antea afferebantur! Verum gratias

ago Christo Deo, qui in pectus meum veritatis lumen
infudit; ne adhuc ore sacrilego, virginem ejus
scortum diaboli clamarem. Restat unum, quod quaeso
te ut edisseras, quid adversum Hilarium dicendum
sit, qui ne baptizatos quidem recipiat ab Arianis. O.
Hilarius cum Diaconus de Ecclesia recesserit,
solusque ut putat, turba sit mundi, neque
eucharistiam conficere potest, episcopos et presbyteros
non habens: neque baptisma sine eucharistia
tradere. Et cum jam homo mortuus sit, cum homine
pariter interiit et secta, quia post se nullum Clericum
diaconus potuit ordinare. Ecclesia autem non
est, quae non habet sacerdotes. Sed omissis paucis
homunculis, qui ipsi et laici sunt et episcopi, ausculta
quid de omni Ecclesia sentiendum sit. L. Tribus,

ut aiunt, verbis tam grandem quaestionem dissolvisti,
et quidem dum loqueris, videor mihi tecum
facere. Si vero obticueris, nescio quid rursum
scrupuli nascitur: quare ab haereticis baptizati suscipiuntur. O.
Hoc est quod et ego dixi, ausculta quid
de omni Ecclesia sentiendum sit. Iste enim, ut ais,
scrupulus 195 multos titillat. Et longus fortasse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.