PL 23, col. 176

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

ero in enarrando: verum tanti est lucrum veritatis.
22.
Arca Noe typus Ecclesiae. Octavus numerus in
Psalmis et in Evangelio. Gradus Ecclesiae. Nemo potest
ante judicii diem de hominibus judicare. --Arca
Noe Ecclesiae typus fuit, dicente Petro Apostolo: In
Arca Noe pauci, id est, octo animae salvae factae sunt
per aquam, quod et nos nunc similis [Al similiter] formae
baptisma salvos facit [Al. faciat] [(I Pet. III, 20)]
.
Ut in illa omnium animalium genera: ita et in hac
universarum et gentium et morum homines sunt. Ut
ibi pardus et haedi, lupus et agni: ita et hic et justi
et peccatores, id est, vasa aurea et argentea, cum
ligneis et fictilibus commorantur. Habuit arca nidos
suos: habet Ecclesia plurimas mansiones. Octo animae

hominum in arca Noe servatae sunt. Et nobis
Ecclesiastes [(Cap. XI)] jubet dare partes septem, dare
partes octo, id est, credere utrique Testamento.
Ideo quidam psalmi pro octava inscribuntur, et per
octonos versus, qui singulis litteris subjecti sunt, in
centesimo decimo octavo psalmo justus eruditur.
Beatitudines quoque quas Dominus discipulis in
monte pronuncians, Ecclesiam delineavit, octo sunt.
Et Ezechiel in aedificationem Templi, octonarium
numerum assumit. Multaque alia in hunc modum per
Scripturas significata reperies. Emittitur itaque de
arca corvus, et non redit, et postea pacem terrae
columba nuntiat. Ita et in baptismate Ecclesiae, te
terrimo alite expulso, id est, diabolo, pacem terrae
nostrae columba Spiritus sancti nuntiat. A triginta

cubitis incipiens, et usque ad unum cubitum paulatim
decrescens, arca construitur. Similiter et Ecclesia
multis gradibus consistens, ad extremum diaconis,
presbyteris, episcopisque finitur. Periclitata est
arca in diluvio, periclitatur Ecclesia in mundo.
Egressus Noe vineam plantavit, et bibens de ea,
inebriatus est: natus quoque in carne Christus, Ecclesiam
plantavit, et passus est. Nudatum patrem
irrisit major filius, et minor texit, et Deum crucifixum
illuserunt Judaei, et honoraverunt Gentiles. Dies
me deficiet, si omnia arcae sacramenta cum Ecclesia
componens, edisseram. Qui sint inter nos aquilae,
qui columbae, qui leones, 196 qui cervi, qui vermiculi,
qui serpentes, quod ad praesens negotium pertinet,
breviter expediam. Non solum in Ecclesia morantur

oves, nec mundae tantum aves volitant; sed
frumentum in agro seritur, interque nitentia culta
Lappaeque et tribuli, et steriles dominantur avenae [(Ex Virg. I Georg. 151)]
.
Quid faciat agricola?
Evellat lolium? Sed tota pariter messis evertitur.
Quotidie industria rusticana aves sonitu abigit,
imaginibus exterret: hinc flagello crepitat, hinc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.