PL 23, col. 179

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

198
adhuc Joanne apostolo eruperunt, et tamen
nullum eorum legimus rebaptizatum.
24.
Haereticis concedenda poenitentia sine baptismo. --Quoniam
autem talis viri fecimus mentionem, de
Apocalypsi quoque ejus approbemus, haereticis sine
baptismate debere poenitentiam concedi. Angelo
Ephesi deserta charitas imputatur. In Angelo Pergamenae
Ecclesiae, idolothytorum esus, et Nicolaitarum
doctrina reprehenditur. Item apud Angelum
Thiatyrorum, Jezabel prophetissa, et simulacrorum
escae, et fornicationes increpantur. Et tamen omnes
hos ad poenitentiam Dominus hortatur: sub comminatione
quoque futurae poenae, nisi convertantur. Non
autem cogeret poenitere, si non esset poenitentibus
veniam concessurus. Numquid dixit, rebaptizentur

qui in Nicolaitarum fide baptizati sunt? vel imponantur
eis manus, qui eo tempore apud Pergamenos
crediderunt, qui disciplinam tenebant Balaam?
Quin potius, Age, inquit, poenitentiam: sin autem,
ego veniam tibi cito, et pugnabo tecum in romphaea oris
mei [(Apoc. II, 2)]
.
25.
S. Cypriani epist. ad Stephanum. Ejusdem ep.
ad Jubaian. --Verum si voluerint hi qui ab Hilario
instituti sunt, et oves sine pastore esse coeperunt,
de Scripturis ea proferre, quae beatus Cyprianus ob
Haereticos rebaptizandos in epistolis suis reliquit,
sciant illum haec non cum anathemate 199 eorum
qui se sequi noluerant, edidisse. Siquidem in communione
eorum permansit, qui sententiae suae contraierant:
sed hortatum potius fuisse propter Novatum,

et alias tunc haereses multas enascentes, ne
quisquam ab eo sine damnatione erroris sui reciperetur.
Sermonem denique suum, quem super hac re
ad Stephanum Romanum pontificem habuit, tali fine
complevit: « Haec ad conscientiam tuam, frater
charissime, et pro honore communi, et simplici dilectione
protulimus, credentes etiam tibi pro religionis
tuae et fidei veritate placere, quae et religiosa
pariter et vera sunt. Caeterum scimus quosdam, quod
semel imbiberunt, nolle deponere, nec propositum
suum facile mutare; sed salvo inter collegas pacis
et concordiae vinculo, quaedam propria, quae apud se
semel sint usurpata, retinere. Qua in re non vim
cuiquam facimus, aut legem damus, quin habeat in
Ecclesiae administratione voluntatis suae arbitrium

liberum: unusquisque sit praepositus, rationem actus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.