PL 23, col. 180

Dialogus contra Luciferianos (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

sui Domino redditurus. » Ad Jubaianum quoque de
haereticis rebaptizandis scribens, in fine libelli sic
locutus est: « Haec tibi breviter pro nostra mediocritate
scripsimus, frater charissime, nemini praescribentes,
aut praejudicantes, quominus unusquisque
episcoporum quod putat, faciat, habens arbitrii sui
liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter
haereticos cum collegis et coepiscopis nostris
non contendimus, cum quibus divinam concordiam
et Dominicam pacem tenemus, maxime cum Apostolus
dicat: Si quis autem putaverit se contentiosum
esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia
Dei. Servatur a nobis patienter et leniter charitas
animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia
sacerdotii. »

26.
Contra Hilarium E. R. Diaconum. --Est praeterea
aliud quod inferemus, adversum quod ne mutire
quidem audeat Hilarius, Deucalion orbis. Si
enim haeretici baptisma non habent, et ideo rebaptizandi
ab Ecclesia sunt, quia in Ecclesia non fuerunt,
ipse quoque Hilarius non est Christianus. In ea
quippe 200 Ecclesia baptizatus est, quae semper ab
haereticis baptismum recepit. Antequam Ariminensis
synodus fieret, antequam Lucifer exsularet, Hilarius
Romanae Ecclesiae diaconus ab haereticis venientes,
in eo quod prius acceperant baptismate suscipiebat.
Nisi forte tantum Ariani haeretici sunt, et ab
his solis baptizatum recipere non licet, ab aliis licet.
Diaconus eras, o Hilari, et a Manichaeis baptizatos
recipiebas. Diaconus eras, et Ebionis baptisma comprobabas.

Repente postquam exortus est Arius, totus
tibi displicere coepisti. Segregas te cum tuis vernulis,
et novum balneum aperis. Si te angelus aliquis,
aut apostolus rebaptizavit, non infringo quod sequeris.
Si vero in sinu meo natus, si uberum meorum
lacte nutritus, adversum me gladium levas, redde
quod dedi, et esto, si potes, aliter christianus. Meretrix
sum, sed tamen mater tua sum. Non servo
unius tori castitatem, talis eram quando conceptus
es: cum Ario adulteria committo, feci et antea cum
Praxea, cum Ebione, cum Cerintho, Novato: hos
amplexaris, hos in matris tuae domum jam adulteros
recipis. Nescio quid te unus adulter offendat.
27.
Haereticos semper susceptos. --Quod si negandum

quispiam putaverit, haereticos a majoribus nostris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.