PL 23, col. 189

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 6 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 5 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 7

6.
Hieronymus. --Ad quod nos breviter respondemus, et cognoscebat, et usque,
sermonem, in
Scripturis sanctis, dupliciter intelligi. Et de eo quidem
quod scriptum est, cognoscebat, ad coitum esse
referendum, ipse disseruit: nullo dubitante, quin ad
scientiam saepe referatur, ut ibi: Remansit puer Jesus
in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
Nunc illud est ostendendum, ut quomodo ibi consuetudinem
Scripturae secutus est, sic etiam in donec,
ejusdem Scripturae auctoritate frangatur, quae
saepe certum tempus (ut ipse disseruit) in ejus assumptione
significat, saepe infinitum, ut est illud,
quod Deus ad quosdam 211 loquitur in Propheta: Ego sum, ego sum, et donec senescatis ego sum
[(Isai.
XLIII; Jerem. VII)]
. Numquid postquam illi senuerint,

Deus esse desistet? Et Salvator in Evangelio ad
Apostolos, Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus
diebus usque ad consummationem saeculi [(Matt. XXVIII,
20)]
. Ergo post consummationem saeculi a discipulis
suis Dominus abscedet, et tunc quando in duodecim
soliis judicaturi sunt duodecim tribus Israel [(Matth.
XIX, 38)] , Domini consortio fraudabuntur? Paulus
quoque apostolus Corinthiis scribens: Primitiae, ait, Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus
crediderunt: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et
Patri, cum destruxerit omnem principatum et omnem
potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec
ponat omnes inimicos sub pedibus ejus,
omnia enim
sub pedibus ejus subjecit [(I Cor. XV, 23, 26)]
. Esto, de
homine dictum sit, non negamus de eo qui passus

est crucem, qui postea sedere jubetur a dextris.
Quid sibi vult hoc quod ait, Oportet enim illum regnare,
donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus?
Numquid tamdiu regnaturus est Dominus, donec
incipiant esse inimici sub pedibus ejus; et postquam
illi sub pedibus fuerint, regnare desistet: cum utique
tunc magis regnare incipiet, cum inimici coeperint
esse sub pedibus? David quoque in quarto graduum
psalmo: Sicut oculi ancillae in manibus dominae
suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,
donec misereatur nostri [(Psal. CXXII, 3)]
. Ergo tamdiu
Propheta oculos habebit ad Dominum, quamdiu
misericordiam impetret, et post impetratam misericordiam,
oculos torquebit in terram? Qui in alio
loco dicit: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et

in verbum justitiae tuae [(Psal. CXVIII, 123)]
. Poteram
super hoc innumerabilia exempla congerere, et omnem
lacessentis procacitatem, testimoniorum nube
celare; verum adhuc pauca subjiciam, ut his similia
ipse sibi lector inveniat.
7.
Loquitur in Genesi sermo divinus: Et tradiderunt
Jacob deos alienos, qui erant in manibus eorum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.