PL 23, col. 190
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 7 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 8
et inaures quae erant in auriculis eorum. Et abscondit
ea Jacob subter terebinthum, quae est in Sichimis, et
perdidit ea usque in hodiernum diem [(Gen. XXXV, 4
seq.)]
. 212 Item in fine Deuteronomii: Et defunctus
est Moyses servus Domini in terra Moab per verbum
Domini, et sepelierunt eum in Geth, prope domum Phegor,
et nemo scit sepulcrum ejus usque in diem istum [(Deut. XXXIV, 6, sec. LXX)]
.
Certe hodiernus dies illius
temporis aestimandus est, quo historia ipsa contexta
est, sive Moysen dicere volueris auctorem
Pentateuchi, sive Ezram ejusdem instauratorem
operis, non recuso. Nunc hoc quaeritur, an id quod
dictum est, usque in diem istum, ad illam referatur
aetatem, qua libri editi sive conscripti sunt. Doceat
igitur post illam diem tot jam annorum usque ad
nos voluminibus exactis, aut idola, quae sub terebintho
condita fuerant, reperta, aut Moysi tumulum
investigatum, quia obnixe asserit, post donec et usque,
esse incipere, quod tamdiu non fuit quamdiu usque
compleretur et donec. Quin potius animadvertat
Scripturae sanctae idioma, et nobiscum, in quo
haesitabat, intelligat ea, de quibus posset ambigi,
si non fuissent scripta, signari, caetera vero nostrae
intelligentiae derelinqui. Si enim adhuc recenti tempore,
viventibus his qui viderant Moysen, sepulcrum
ejus potuit ignorari, multo magis tot saeculis praetereuntibus.
Juxta quod et illud intelligitur de Joseph,
Evangelistam id indicasse, de quo scandalum poterat
moveri, non eam cognitam esse a vito suo usque
ad partum, ut multo magis intelligeremus cognitam
non fuisse post partum, a qua tunc se abstinuit,
cum adhuc de visione poterat fluctuare.
8.
Ad summam, illud requiro, quare se abstinuerit
Joseph usque ad partus diem. Respondebit utique,
quia Angelum audierit dicentem: Quod enim
in ea natum est, de Spiritu sancto est [(Matth. I, 20)]
.
Ad quod nos inferimus, et certe audierat, Joseph,
fili David, ne timeas accipere Mariam uxorem tuam [(Ibid., 20)]
.
Prohibitum ei fuerat, ne relinqueret, ne
adulteram existimaret uxorem. Numquid et a congressu
conjugis separatus fuerat, cum utique ne
separaretur magis fuisset admonitus? Et audebat,
inquit, vir justus, Dei in utero audiens filium, de
uxoris coitu cogitare? Pulchre. Qui ergo somnio
tantum credidit, ut uxorem non 213 auderet attingere:
is postquam pastorum voce cognoverat, Angelum
Domini venisse de coelis, et dixisse ad eos: Nolite timere; ecce evangelizo vobis gaudium magnum,
quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator,
qui est Christus Dominus in civitate David
[(Luc.
II, 10, et seq.)]
; et cum eo laudes militiae concinuisse
coelestis: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax