PL 23, col. 191
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 8
hominibus bonae voluntatis: qui Simeonem justum
inter amplexus parvuli viderat praedicantem, Nunc
dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum
tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum [(Ibid., 27)]
:
qui Annam prophetissam, Magos, stellam,
Herodem, Angelos viderat; qui, inquam, miracula
tanta cognoverat, Dei templum, Spiritus sancti
sedem, Domini sui matrem audebat attingere? Et
certe Maria conservabat omnia verba haec, conferens
in corde suo [(Ibid., 51)]
. Ac ne impudenter [ Al. imprudenter]
neges, ista ignorasse Joseph: Et erant,
inquit Lucas, pater illius, et mater admirantes super
his, quae dicebantur de eo. Licet tu mira impudentia
haec in Graecis codicibus falsata contendas, quae
non solum omnes pene Graeciae Tractatores in suis
voluminibus reliquerunt; sed nonnulli quoque e Latinis,
ita ut in Graecis habetur, assumpserint. Nec
necesse est nunc de exemplariorum varietate tractare,
cum omne et veteris et novae Scripturae instrumentum
in Latinum sermonem exinde translatum
sit, et multo purior manare credenda sit fontis
unda, quam rivi.
7.
Helvidius. -- « Haec, ais, apud me nugae sunt.
et argumentationes superfluae, et disputatio magis
curiosa, quam vera. Numquid non potuit Scriptura
dicere: Et accepit uxorem suam, et non fuit amplius
ausus contingere eam [(Gen. XXXVIII, 26)]
: sicut de
Thamar dixit et Juda? Aut defuerunt Matthaeo verba
quibus id quod intelligi volebat, posset effari? Non
cognovit, inquit, eam donec peperit filium (Matth. I,
25). Post partum ergo cognovit, cujus cognitionem
ad partum usque distulerat. »
8.
Hieronymus. --Si tam contentiosus es, jam
nunc tua mente superaberis. Nolo mihi aliquod inter
partum et coitum tempus interseras. 214 Nolo dicas: Mulier quaecumque concepit et peperit masculum,
immunda erit septem diebus, secundum dies secessionis
et purgationis suae immundata erit: et octavo die circumcidet
carnem praeputii ejus, et triginta tribus diebus
sedebit in sanguine puro, et omne sanctum non tanget,
et reliqua [(Levit. XII, 2, 3)] . Statim eam invadat Joseph:
statim audiat per Jeremiam: Equi insanientes
in feminas facti sunt mihi, unusquisque ad uxorem
proximi sui hinniebat [(Jerem. V, 8)]
. Alioqui quomodo
stare poterit, Non cognovit eam, donec peperit filium:
si post purgationis tempus exspectat: si quadraginta
rursum diebus tanto tempore dilata libido differtur?
Polluatur cruore puerpera: obstetrices suscipiant
parvulum vagientem: maritus lassam teneat
uxorem. Sic incipiant nuptiae, ne Evangelista mentitus