PL 23, col. 195

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 12 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 13

calumnietur et clamitet, ea quae pro se faciant, a nobis
esse subtracta, et sententiam suam, non testimoniis
Scripturarum, sed lubrica disputatione convulsam.
« Ecce, inquit, Jacobus et Joseph filii Mariae, iidem
quos Judaei fratres appellaverunt. Ecce Maria Jacobi
minoris et Josetis mater. Minoris autem Jacobi, ad
distinctionem majoris, 218 qui erat filius Zebedaei,
sicut et in alio loco Marcus ponit: Maria autem Magdalene,
et Maria Jacobi, et Josetis, viderunt ubi poneretur:
et transacto sabbato, emerunt aromata, et venerunt
ad monumentum. Et utique ait: Quam miserum
erit et impium de Maria hoc sentire, ut cum aliae
feminae curam sepulturae Jesu habuerint, matrem
ejus dicamus absentem: aut alteram esse Mariam,
nescio quam, confingamus: praesertim cum Evangelium

Joannis testetur praesentem eam illic fuisse,
quando illam de cruce Dominus jam viduam, ut
matrem Joanni commendabat. Aut numquid Evangelistae
et falluntur et fallunt, ut eorum Mariam
matrem dicerent, quos Judaei fratres Jesu esse dixerunt? »
13.
O furor caecus, et in proprium exitium mens
vesana! Dicis ad crucem Domini matrem ejus fuisse
praesentem, dicis Joanni discipulo ob viduitatem et
solitudinem commendatam: quasi juxta te non haberet
quatuor filios, et innumeras filias, quarum
consortio frueretur? Viduam quoque nominas, quod
Scriptura non loquitur. Et cum omnia Evangelistarum
exempla proponas, solius tibi Joannis verba
non placent. Dicis transitorie, ad crucem Domini

eam fuisse praesentem, ne consulto praeterisse videaris:
et tamen quae cum illa mulieres fuerint, siles.
Ignoscerem nescienti, nisi viderem consulto
reticentem. Audi, itaque, Joannes quid dicat: Stabant
autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror
matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene [(Joan.
XIX, 25)]
. Nulli dubium est, 219 duos fuisse Apostolos
Jacobi vocabulo nuncupatos, Jacobum Zebedaei,
et Jacobum Alphaei. Istum, nescio quem minorem
Jacobum, quem Mariae filium, nec tamen
matris Domini Scriptura commemorat, Apostolum
vis esse, an non? Si Apostolus est, Alphaei filius
erit; et credet in Jesum; et non erit de illis fratribus,
de quibus, scriptum est: Neque enim tunc fratres
ejus credebant in eum. Si non est Apostolus, sed

tertius nescio quis Jacobus, quomodo est frater Domini

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.