PL 23, col. 196
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 13 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 14
putandus, et quomodo tertius ad distinctionem
majoris appellabitur minor, cum major et minor,
non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantiam;
et frater Domini Apostolus sit, Paulo dicente: Deinde post triennium veni Jerusalem videre
Petrum, et mansi apud illum diebus quindecim. Alium
autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem
Domini
[(Galat. I, 18, 19)]
? Et in eadem Epistola: Et
cognita gratia, quae data est mihi, Petrus et Jacobus et
Joannes, qui videbantur columnae esse [(Gal. II, 9)]
. Ne
autem hunc putes Jacobum filium Zebedaei, lege Actus
Apostolorum. Jam ab Herode fuerat interemptus.
Restat conclusio, ut Maria ista quae Jacobi minoris scribitur
mater, fuerit uxor Alphaei, et soror Mariae matris
Domini, quam Mariam Cleophae Joannes Evangelista
cognominat, sive a patre, sive gentilitate familiae aut
quacumque alia causa ei nomen imponens. Si [ Al.
Sin] autem inde tibi alia atque alia videtur, quod
alibi dicatur: Maria Jacobi minoris mater: et hic Maria Cleophae [Al.
Cleophe]: disce Scripturae consuetudinem,
eumdem hominem diversis nominibus
nuncupari. Raguel socer Moysi, et Jethro dicitur. Gedeon,
nullis causis immutati nominis ante praemissis,
subito Jerobaal legitur. Ozias rex Juda, vicissim Azarias
vocatur. Mons Thabor, Itabyrium dicitur.
Rursum Hermon Phoenices cognominant Sanior,
et Amorraeus cognominat eum Sanir. Eadem coeli
plaga tribus nominibus appellatur, Nageb, Theman,
Darom, lege Ezechiel. Petrus, et Simon dicitur, et Cephas.
Judas zelotes, in alio Evangelio 220 Thaddaeus
dicitur: multaque alia quae ad exemplum horum
pertinent ipse sibi de omnibus Scripturis lector
poterit congregare.
14.
Nunc illud est quod conamur ostendere, quemadmodum
fratres Domini appellentur filii materterae
ejus, Mariae, qui antea non credentes, postea
crediderunt. Licet fieri potuerit, ut uno statim credente,
alii diu increduli fuerint, et hanc fuisse matrem
Jacobi et Josetis, id est, Mariam Cleophae uxorem
Alphaei, et hanc dictam Mariam Jacobi minoris.
Quae si esset mater Domini, magis eam, ut in omnibus
locis, matrem illius appellasset, et non aliorum
dicendo matrem, alterius voluisset intelligi. Verum
in hac parte contentiosum funem non traho, alia
fuerit Maria Cleophae, alia Maria Jacobi et Josetis,
dummodo constet, non eamdem Mariam Jacobi et Josetis