PL 23, col. 197

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 14

esse, quam matrem Domini. Et unde, ais, fratres
Domini dicti sunt, qui non erant fratres? Jam nunc
doceberis, quatuor modis in Scripturis divinis fratres
dici, natura, gente, cognatione, affectu. Natura,
Esau, Jacob, duodecim Patriarchae, Andreas et
Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, qua omnes Judaei
inter se fratres vocantur, ut in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus, vel
quae est Hebraea, serviet tibi sex annis: et septimo
anno dimittes eum liberum abs te
[(Deut. XV, 12)]
. Et
in eodem: Constituendo constitues super te principem,
quem elegerit Dominus Deus tuus, eum qui ex fratribus
tuis sit. Non enim poteris constituere super te
hominem alienigenam, quia [Fort. qui] non est frater
tuus [(Deut. XXII, 1, 2)]
. Et rursum: Ne viso vitulo

fratris tui, vel ove ejus errantibus per viam, negligas
ea: Reversione reduces ea fratri tuo. Quod si non
appropinquat tibi frater tuus, neque noveris eum, colliges
ea intra domum tuam: et erunt tecum donec
quaerat ea frater tuus, et reddes ei [(Deut. XVII, 11)]
.
Et Apostolus Paulus, Optabam, inquit, ego ipse anathema
esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum
carnem, qui sunt Israelitae [(Rom. IX, 3, 4)]
.
Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una
familia, id est, patria: quas Latini 221 paternitates
interpretantur; cum ex una radice multa generis
turba diffunditur, ut in Genesi. Dixit autem
Abraham ad Lot: Non sit rixa inter me et te, et inter
pastores meos et pastores tuos, quia homines fratres
nos sumus. Ibique, et elegit sibi Lot regionem Jordanis,

et elevavit Lot ab Oriente, et discesserunt unusquisque
a fratre suo [(Gen. XIII, 8)]
. Et certe Lot non
est frater Abrahae, sed filius fratris ejus Aram.
Thara quippe genuit Abraham et Nachor et Aram:
et Aram genuit Lot. Et rursum: Abraham autem erat
annorum septuaginta quinque, cum exiret de Charan.
Et sumpsit Abraham Saram uxorem suam, et Lot filium
fratris sui [(Gen. XII, 4)]
. Quod si adhuc dubitas
fratrem, fratris filium nuncupari, accipe exemplum. Cum autem audisset Abraham, quia captivus ductus
est Lot frater suus, numeravit vernaculos suos trecentos
decem et octo
[(Gen. XIV, 14)]
. Et cum caedem nocturni
impetu descripsisset, adjecit: Et reduxit omnem
equitatum Sodomorum, et Lot fratrem suum revocavit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.