PL 23, col. 201
De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 17 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 16
varietate causeris, quia tibi stultissime
persuasisti Graecos codices esse falsatos, ad Joannis
Evangelium venio, in quo planissime scribitur: Invenit Philippus Nathanael, et ait illi: Quem scripsit
Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium
Joseph a Nazareth
[(Joan. I, 45)]
. Certe 225 hoc in
tuo codice continetur. Responde mihi, quomodo
Jesus sit filius Joseph, quem constat de Spiritu
sancto esse procreatum? Vere Joseph pater fuit?
Quamvis sis hebes, dicere non audebis? An putabatur?
Eodem modo aestimentur et fratres, quo
aestimatus est et pater.
17.
Sed quoniam jam e cautibus et confragosis
locis enavigavit oratio, pandenda sunt vela, et in
epilogos illius irruendum, in quibus sciolus sibi visus,
Tertullianum in testimonium vocat, et Victorini
Petabionensis episcopi verba proponit. Et de
Tertulliano quidem nihil amplius dico, quam Ecclesiae
hominem non fuisse. De Victorino vero id assero,
quod et de Evangelistis, fratres eum dixisse Domini,
non filios Mariae. Fratres autem eo sensu,
quem superius exposuimus, propinquitate, non
natura. Verum nugas terimus, et fonte veritatis
omisso, opinionum rivulos consectamur. Numquid
non possum tibi totam veterum Scriptorum seriem
commovere: Ignatium, Polycarpum, Irenaeum, Justinum
Martyrem, multosque alios apostolicos et eloquentes