PL 23, col. 202

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 17 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 18

viros, qui adversus Ebionem, et Theodotum,
Byzantium, Valentinum, haec eadem sentientes,
plena sapientiae volumina conscripserunt? Quae si
legisses aliquando, plus saperes. Sed melius puto
breviter ad singula respondere, quam diutius immorando,
volumen extendere. 226
18.
In illud nunc impetum facio, in quo tu
virginitatem et nuptias comparando, disertus esse
voluisti. Risimus in te proverbium, Camelum vidimus
saltitantem. Dicis: « Numquid meliores sunt
virgines Abraham, Isaac, et Jacob, qui habuere conjugia?
Numquid non quotidie Dei manibus, parvuli
finguntur in ventribus, ut merito erubescere debeamus,
Mariam nupsisse post partum? Quod si hoc illis
turpe videtur, superest ut non credant, etiam Deum
per genitalia virginis natum. Turpius est enim juxta

eos, Deum per virginis pudenda genitum, quam virginem
suo viro nupsisse post partum. » Junge si
libet et alias naturae contumelias, novem mensibus
uterum insolescentem, fastidia, partum, sanguinem,
pannos. Ipse tibi describatur infans, tegmine membranorum
solito convolutus. Ingerantur dura praesepia,
vagitus parvuli, octavae diei circumcisio, tempus
purgationis, ut probetur immundus. Non erubescimus,
non silemus. Quanto sunt humiliora quae pro
me passus est, tanto plus illi debeo. Et cum omnia
replicaveris, cruce nihil contumeliosius proferes:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.