PL 23, col. 203

De virginitate B. Mariae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Perpetual Virginity of Blessed Mary 19 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 18 · The Perpetual Virginity of Blessed Mary 20

quam profitemur, et credimus, et in qua de hostibus
triumphamus.
19.
Sed ut haec quae scripta sunt, non negamus,
ita ea quae non sunt scripta, renuimus. Natum Deum
esse de Virgine 227 credimus, quia legimus. Mariam
nupsisse post partum, non credimus, quia non
legimus. Nec hoc ideo dicimus, quo nuptias condemnemus,
ipsa quippe virginitas fructus est nuptiarum:
sed quod nobis de sanctis viris temere aestimare
nihil liceat. Possumus enim hac aestimatione possibilitatis
contendere, plures quoque uxores habuisse
Joseph, quia plures habuerit Abraham, plures habuerit
Jacob; et de his esse uxoribus fratres Domini,
quod plerique non tam pia quam audaci temeritate
confingunt. Tu dicis Mariam virginem non

permansisse: ego mihi plus vindico, etiam ipsum
Joseph virginem fuisse per Mariam, ut ex virginali
conjugio virgo filius nasceretur. Si enim in virum
sanctum fornicatio non cadit, et aliam eum uxorem
habuisse non scribitur: Mariae autem, quam putatus
est habuisse, custos potius fuit, quam maritus: relinquitur,
virginem eum mansisse cum Maria, qui
pater Domini meruit appellari.
20.
Et quia de comparatione virginitatis et nuptiarum
sum aliqua dicturus, obsecro lecturos ne me
putent nuptiis detraxisse in virginum laude, et aliquam
fecisse distantiam inter sanctos veteris Testamenti
et novi, id est, inter eos qui habuere conjugia,
et hos qui a complexu mulierum penitus recesserunt,
verum pro conditione temporum alii eos tunc subjacuisse

sententiae, et alii nos, in quos fines saeculorum
decurrerunt. Quamdiu lex illa permansit: Crescite,
et multiplicamini, et replete terram [(Gen. I, 28)]
; et, Maledicta sterilis,
quae non parit semen in Israel [(Isai.
ultimo sec. LXX)]
, nubebant omnes, et nubebantur, et
derelictis parentibus, fiebant una caro. Quando vero
vox illa pertonuit: Tempus breviatum est: reliquum
est, ut et qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant;
adhaerentes Domino, unus cum eo efficimur spiritus [(I Cor. VII, 29)]
.
Et quare? Quia qui sine uxore est,
cogitat ea quae Dei sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem
cum uxore est, sollicitus est, quae sunt hujus mundi,
quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier, et
virgo: quae non est nupta, cogitat quae sunt Dei, ut
sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat,

quae sunt mundi, quomodo placeat viro [(Ibid.,
32, 33 et seqq.)]
. Quid oblatras? quid repugnas? Vas
electionis haec loquitur, 228 Divisa est, dicens, mulier,
et virgo. Vide quantae felicitatis sit, quae et nomen
sexus amiserit. Virgo jam mulier non vocatur. Quae non est nupta, cogitat quae sunt Domini, ut sit
sancta corpore et spiritu.
Virginis definitio, sanctam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.