PL 23, col. 21

Vita S. Pauli primi eremitae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Life of Paulus the First Hermit 5 · The Life of Paulus the First Hermit 6

vertit, ac paulatim progrediens, rursusque subsistens,
atque hoc idem saepius faciens, tamdem reperit
saxeum montem, ad cujus radices haud grandis
spelunca, lapide claudebatur. Quo remoto (ut est
cupiditas hominum occulta cognoscere), avidius explorans,
animadvertit intus grande vestibulum,
quod aperto desuper coelo, patulis diffusa ramis vetus
palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens:
cujus rivum tantummodo foras erumpentem,
statim modico foramine, eadem quae genuerat, aquas
terra sorbebat. Erant praeterea per exesum [ Al.
saxeum] montem haud pauca habitacula, in quibus
scabrae jam incudes et mallei, quibus pecunia signatur,
visebantur. Hunc locum Aegyptiorum litterae ferunt,
furtivam monetae officinam fuisse, ea tempestate

qua Cleopatrae junctus est Antonius.
6.
Igitur adamato (quasi quod a Deo sibi offerretur)
habitaculo, omnem ibidem in orationibus, et
solitudine duxit aetatem. Cibum et vestimentum ei
palma praebebat. Quod ne cui impossibile videatur,
Jesum testor et sanctos angelos ejus in ea eremi
parte, quae juxta Syriam Saracenis jungitur, et vidisse
me monachos, et videre, e quibus unus per triginta
annos clausus, hordeaceo pane et lutulenta
aqua vixit, alter in cisterna 6 veteri (quam gentili
sermone Syri GUBBAM vocant) quinque caricis per
singulos dies sustentabatur. Haec igitur incredibilia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.