PL 23, col. 20

Vita S. Pauli primi eremitae (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: The Life of Paulus the First Hermit 4 · The Life of Paulus the First Hermit 3 · The Life of Paulus the First Hermit 5

dictu quoque scelus est, manibus attrectare [ Al.
obtrectare] virilia: ut corpore in libidinem concitato,
se victrix impudica superjaceret. Quid ageret
miles Christi, et quo se verteret, nesciebat. Quem
tormenta non vicerant, superabat voluptas. Tandem
coelitus inspiratus, praecisam mordicus linguam in
osculantis se faciem exspuit; ac sic libidinis sensum
succedens doloris magnitudo superavit [ Al. occupavit et
praeripuit. Ms. Veron. calcavit].
4.
Pauli dotes et eruditio. --Per idem ergo tempus
quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaidam,
cum sorore jam viro tradita, post mortem [ Al. morte]
amborum parentum in haereditate locupleti, Paulus
relictus est annorum circiter sexdecim, litteris tam
Graecis quam Aegyptiacis apprime [ Ms. Ver. adplene]

eruditus, mansueti animi, Deum valde amans. Et
cum persecutionis procella detonaret, in villam
remotiorem et secretiorem secessit. Verum quid
pectora humana non cogit [ Ms. Ver. cogis] Auri sacra
fames [(Virgil. Aeneid. II)]
? sororis maritus
cepit prodere velle, quem celare debuerat. Non illum
uxoris lacrymae, ut assolet: non communio
sanguinis, non spectans cuncta ex alto Deus, ab
scelere revocavit [ Ms. Ver. revocaverunt]. Aderat,
instabat, crudelitate quasi pietate utebatur. 5
5.
Furtiva monetae officina. --Quod ubi prudentissimus
adolescens intellexit, ad montium deserta
confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur
[ Al. praestolatur]. necessitatem in voluntatem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.