PL 23, col. 211

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1 · Against Jovinianus 1.4

237 I. Epicurus Christianorum. Vitia sermonis Joviniani. --Pauci
admodum dies sunt, quod sancti
ex urbe Roma fratres cujusdam mihi Joviniani
Commentariolos transmiserunt, rogantes, ut eorum
ineptiis responderem, et Epicurum Christianorum,
Evangelico atque Apostolico vigore conterrerem.
Quos cum legissem, et omnino non intelligerem,
coepi revolvere crebrius, et non verba modo, atque
sententias, sed singulas pene syllabas discutere,
volens prius scire quid diceret, et sic vel probare,
vel redarguere, quod dixisset. Verum scriptorum
tanta barbaries est, et tantis vitiis spurcissimus
sermo confusus, ut nec quid loquatur, nec quibus
argumentis velit probare quod loquitur, potuerim
intelligere. Totus enim tumet, totus jacet: attollit se

per singula, et quasi debilitatus coluber, in ipso
conatu frangitur. Non est contentus nostro, id est,
humano more loqui, altius quiddam aggreditur.
238 Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.
[(Horat. de Arte Poet.)]
Quod ipse,
Non sani esse hominis, non sanus juret Orestes.
[(Pers., sat. 4.)]
Praeterea sic involvit omnia et quibusdam inextricabilibus
nodis universa perturbat, ut illud Plautinarum
litterarum ei possit aptari:
Has quidem praeter Sibyllam leget nemo.
[(In Pseudolo.)]
Nam divinandum est. Furiosas Apollinis vates legimus;
et illud Virgilianum: Dat sine mente sonum [(Aeneid. lib. X)]
.
Heraclitum quoque cognomento

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.