PL 23, col. 213

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.3 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1

dedit, velle eum ita nuptias praedicare, ut
virginitati detrahat. Quando enim minora majoribus
coaequantur, inferioris comparatio, superioris injuria
est. Neque vero nos Marcionis et Manichaei dogma
sectantes, nuptiis detrahimus; nec Tatiani principis
Encratitarum errore decepti, omnem coitum
spurcum putamus; qui non solum nuptias, sed cibos
quoque quos Deus creavit ad utendum, damnat,
et reprobat. Scimus in domo magna, non solum vasa
esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia.
Et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus
posuit, alios aedificare aurum, argentum, lapides
pretiosos: alios e contrario fenum, ligna,
stipulam. Non ignoramus, Honorabiles nuptias, et
torum immaculatum [(Hebr. XIII, 4)]
. Legimus primam

Dei sententiam, 240 Crescite et multiplicamini,
et replete terram [(Gen. I, 28)]
: sed ita nuptias recipimus,
ut virginitatem, quae de nuptiis nascitur,
praeferamus. Numquid argentum non erit argentum,
si aurum argento pretiosius est? Aut arboris et segetis
contumelia est, si radici et foliis, culmo et
aristis, poma praeferantur et fructus? Ut poma ex
arbore, frumentum e stipula, ita virginitas e nuptiis.
Centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus
quamquam de una terra, et de una semente nascatur,
tamen multum differt in numero. Triginta referuntur
ad nuptias. Nam et ipsa digitorum conjunctio,
quasi molli se complexans osculo, et foederans,
maritum pingit et conjugem. Sexaginta vero
ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sunt

positae. Unde et superiori digito deprimuntur;
quantoque major est difficultas expertae quondam
voluptatis illecebris abstinere, tanto majus est praemium.
Porro centesimus numerus (diligenter, quaeso,
lector, attende) de sinistra transfertur ad dexteram,
et iisdem quidem digitis, sed non eum manu, quibus
in laeva nuptae significantur et viduae, circulum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.