PL 23, col. 218

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.6 · Against Jovinianus 1.7 · Against Jovinianus 1.0

ne post primam victoriam, alia mihi deinceps
praelia nascerentur. Igitur non dimicabo contra
singulos, nec paucorum ero passim congressione
contentus: toto certandum est agmine, et
incompositi hostium cunei, ac latrocinii more pugnantes,
instructa et ordinata acie repellendi. Opponam
in prima fronte apostolum Paulum, et quasi
fortissimum ducem, suis telis, id est, suis armabo
sententiis. Sciscitantibus enim super hac quaestione
Corinthiis, plenissime respondit doctor gentium, et
magister Ecclesiae. Quidquid autem statuerit, hoc
Christi in eo loquentis legem putemus. Simulque
ne lectoris tacita cogitatio, cum coeperimus singula,
quae proposita sunt, diluere, semper ad Apostolum
se reservet, et studio validissimarum quaestionum,

priora negligens, ad extrema festinet.
7.
Nihil bono contrarium, nisi malum. Exterior
homo corruptus. --Inter caetera Corinthii per litteras
quaesierant, utrum post fidem Christi caelibes esse
deberent, et continentiae causa quas habebant uxores
dimittere, an si virgines credidissent, inirent
[ Al. inire] matrimonia? Et cum e duobus Ethnicis,
unus credidisset in Christum, utrumnam credens relinqueret
non credentem? Et si essent ducendae
uxores, Christianas tantum accipi juberet, an et
Ethnicas? Videamus igitur quid ad haec Paulus rescripserit: De his autem quae scripsistis mihi bonum
est homini mulierem non tangere.
Propter fornicationem
autem unusquisque uxorem suam habeat, et
unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum
246
reddat, similiter et uxor viro. Uxor proprii corporis
non habet potestatem, sed vir. Similiter et vir
proprii corporis sui non habet potestatem, sed uxor.
Nolite fraudare invicem, nisi forte ad tempus ex consensu,
ut vacetis orationi. Et iterum ad idipsum revertimini,
ne tentet vos Satanas, propter incontinentiam
vestram. Hoc autem dico juxta indulgentiam, non juxta
imperium. Volo autem omnes homines esse ut meipsum;
sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius
quidem sic, alius autem sic. Dico autem innuptis et viduis,
bonum est eis, si sic permanserint ut ego. Si autem
se non continent, nubant. Melius est enim nubere,
quam uri [(I Cor. VII, 1 seqq.)]
. Revertamur ad caput testimonii: Bonum est,
inquit, homini mulierem non tangere.
Si bonum est mulierem non tangere, malum est

ergo tangere: nihil enim bono contrarium est, nisi
malum. Si autem malum est, et ignoscitur, ideo conceditur,
ne malo quid deterius fiat. Quale autem illud
bonum est, quod conditione deterioris conceditur?
Numquam enim subjecisset, unusquisque uxorem suam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.