PL 23, col. 219
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.7 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
habeat, nisi praemisisset, propter fornicationem autem.
Tolle fornicationem, et non dicet, unusquisque
uxorem suam habeat. Velut si quis definiat: Bonum
est triticeo pane vesci, et edere purissimam similam.
Tamen ne quis compulsus fame comedat stercus
bubulum, concedo ei, ut vescatur et hordeo. Num
idcirco frumentum non habebit puritatem suam, si
fimo hordeum praeferatur? Bonum est illud naturaliter,
quod comparationem non habet mali, quod
praelatione alterius non obumbratur. Simulque animadvertenda
est Apostoli prudentia. Non dixit, bonum
est uxorem non habere: sed, bonum est mulierem
non tangere: quasi et in tactu periculum sit:
quasi qui illam tetigerit, non evadat, quae virorum
pretiosas animas rapit, quae facit adolescentium
evolare corda: Alligabit quis in sinu ignem, et non
comburetur? aut ambulabit super carbones ignis, et
non ardebit [(Prov. VI, 27, 28)]
? Quomodo igitur qui
ignem tetigerit, statim aduritur: ita viri tactus
et feminae sentit naturam suam, et diversitatem
sexus intelligit. Narrant et gentilium fabulae 247
Mithram et Erichthonium, vel in lapide, vel in
terra, de solo aestu libidinis esse generatos. Unde et
noster Joseph, quia tangere eum volebat Aegyptia,
fugit ex manibus ejus, et quasi ad morsum rabidissimae
canis, ne paulatim virus serperet, pallium
quod tetigerat, abjecit. Propter fornicationem autem
unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum
suum habeat. Non dixit, propter fornicationem unusquisque
ducat uxorem; alioquin hac excusatione libidini
frena laxasset, ut quotiescumque uxor moritur,
toties ducenda sit alia, ne fornicemur; sed unusquisque uxorem suam habeat.
Suam, inquit, habeat,
sua utatur, quam habebat antequam crederet,
quam bonum erat non tangere, et post fidem
Christi sororem tantum nosse, non conjugem, nisi
fornicatio tactum ejus excusabilem faceret. Uxor
proprii corporis non habet potestatem, sed vir. Similiter
et vir sui corporis non habet potestatem, sed uxor.
Omnis haec quaestio de his est qui in matrimonio