PL 23, col. 223
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.9 · Against Jovinianus 1.10 · Against Jovinianus 1.0
sic permanserint ut ego. Et, Puto hoc bonum eis esse
propter instantem necessitatem. Et, Quia bonum est
homini sic esse. Ubi ad nuptias venis, non dicis, bonum
est nubere, quia non potes jungere, quam uri;
sed dicis: Melius est nubere quam uri. Si per se
nuptiae sunt bonae, noli illas incendio comparare:
sed dic simpliciter, bonum est nubere. Suspecta est
mihi bonitas ejus rei, quam magnitudo alterius mali,
malum esse cogit inferius. Ego autem non levius
malum, sed simplex per se bonum volo.
10.
Mulieres fideles junctae infidelibus. Matronae
saeviturae in Hieronymum. Abraham adjurat servum
in Christo. --Hucusque primum capitulum edissertum
est, veniamus ad sequentia. His autem qui matrimonio
juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem
a viro non discedere. Quod si discesserit, manere
innuptam, aut viro suo reconciliari: Et vir uxorem non dimittat. Nam caeteris ego dico, non Dominus:
Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit
habitare cum illo, non dimittet illam;
et caetera usque
ad eum locum, ubi ait: Unusquisque sicut vocavit eum
Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo [(I Cor. VII, 10 seqq.)]
.
Hic locus ad praesentem controversiam
non pertinet. Docet enim juxta sententiam
Domini, uxorem, excepta causa fornicationis,
non repudiandam, et repudiatam, vivo marito, alteri
non nubere, aut certe viro suo reconciliari debere.
His autem quos in matrimonio deprehendisset fides,
hoc est, si unus credidisset e duobus, praecipit ne
credens repudiet non credentem. Causisque expositis,
quod candidatus fidei sit infidelis, si nolit a credente
discedere: e contrario jubet, si infidelis repudiet
fidelem propter fidem Christi, discedere debere
credentem, ne [ Al. nec] conjugem praeferat [ Al. praeferre]
Christo, cui etiam anima postponenda est. At
nunc pleraeque contemnentes Apostoli jussionem,
junguntur gentilibus, et templa Christi idolis prostituunt;
nec intelligunt se corporis ejus partem esse,
cujus et costae sunt. Ignoscit Apostolus infidelium
conjunctioni, quae habentes 252 maritos, in Christum
postea crediderunt; non his, quae cum Christianae
essent, nupserunt gentilibus, ad quas alibi loquitur: Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim
participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas
luci ad tenebras? Quae autem conventio
Christi ad
Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem
consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum
Dei vivi [(II Cor. VI, 14 et seqq.)]
. Licet enim in
me saevituras sciam plurimas matronarum: licet
eadem impudentia qua Dominum contempserunt, in
me pulicem et Christianorum minimum debacchaturas: