PL 23, col. 224
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.10 · Against Jovinianus 1.11 · Against Jovinianus 1.0
tamen dicam quod sentio: loquar quod me
Apostolus docuit, non illas justitiae esse, sed iniquitatis;
non lucis, sed tenebrarum; non Christi, sed
Belial; non templa Dei viventis, sed fana et idola
mortuorum. Vis apertius discere, quod Christianae
omnino non liceat Ethnico nubere? Audi eumdem
Apostolum, Mulier, inquit, alligata est quanto empore
vir ejus vivit; quod si dormierit vir ejus, liberata
est: cui vult nubat, tantum in Domino [(I Cor. VII, 39)]
,
id est, Christiano. Qui secundas tertiasque nuptias
concedit in Domino, primas cum Ethnico prohibet.
Unde, et Abraham adjurat servum in femore suo,
hoc est, in Christo, qui de ejus erat semine nasciturus,
ut filio suo Isaac alienigenam non adducat uxorem.
Et Ezras offensam Dei hujuscemodi uxorum
repudiatione compescit [(II Esdr. X)] . Et Malachias
propheta, Praevaricatus est, inquit, Judas, et abominationem
fecit in Israel et in Jerusalem. Polluit enim
sanctum Domini, et dilexit, et habuit filiam Dei alieni.
Disperdat Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum,
et discipulum, de Tabernaculis Jacob; et offerentem
munera Domino virtutum [(Malach. II, 11, 12)]
. Haec
idcirco dixi, ut qui nuptias virginitati comparant,
sciant saltem tales nuptias digamiae et trigamiae subjiciendas.
11.
Intelligentiam suam reprehendendam putat.
Fides proprie Christianorum est. --Ad superiorem
disputationem, in qua docuerat fidelem ab infideli
non debere discedere, sed permanere in matrimonio
sicut eos invenisset fides, et unumquemque vel coelibem,
vel maritum ita durare, ut esset Christi baptismate
deprehensus, infert subito parabolas 253
circumcisi et Ethnici, servi et liberi: et sub metaphora
earum de nuptis disputat et innuptis. Circumcisus
aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In
praeputio vocatus est, non circumcidatur. Circumcisio
nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum
Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus
est, in ea permaneat. Servus vocatus es, non sit tibi
curae. Sed et si potes liber fieri, magis utere. Qui enim
in Domino vocatus est servus, libertus est Domini.
Similiter et qui liber vocatus est, servus est Christi.
Pretio empti estis: nolite fieri servi hominum. Unusquisque
ergo in quo vocatus est frater, in eo permaneat
apud Deum [(I Cor. VII, 18 et seqq.)]
. Ac primum,
quia nonnullos hanc intelligentiam reprehensuros
arbitror, interrogare libet quae sit consequentia, ut
de maritis et uxoribus disputans, repente transiret
ad comparationem Judaei et Ethnici, servi et liberi:
et rursum, hac disputatione finita, rediret ad virgines
dicens: De virginibus autem praeceptum Domini non