PL 23, col. 226

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.11 · Against Jovinianus 1.12 · Against Jovinianus 1.0

uxorem, in eo permaneat, in quo vocatus est. Ac
per hoc non tam virgines cogit, ut nubant, quam
repudia prohibet. Et sicut habentibus uxores tollit
licentiam dimittendi eas, sic virginibus nubendi amputat
facultatem. Servus vocatus es, non sit tibi curae;
sed et si potes liber fieri, magis utere. Etiam si habes,
inquit, uxorem, et illi alligatus es, et solvis debitum,
et non habes tui corporis potestatem; atque
(ut manifestius loquar) servus uxoris es, noli propter
hoc habere tristitiam, nec de amissa virginitate suspires.
Sed etiam si potes causas aliquas invenire
dissidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem
tuam cum alterius interitu quaerere. Habeto
paulisper uxorem, nec praecurras morantem: exspecta
dum sequitur. Si egeris patienter, conjux

mutabitur in sororem. Qui enim in Domino vocatus
est servus, libertus est Domini: similiter qui liber vovatus
est, servus est Christi. Reddit causas cur nolit
uxores deseri. Idcirco ait: Praecipio, ut in Christum
de gentilitate credentes inita ante fidem matrimonia
non relinquant: quia qui 255 uxorem habens credidit,
non tanto Dei servitio detinetur, quanto virgines
et innuptae; sed quodammodo est liberior, et
servitutis illi frena laxantur: et dum uxoris est servus,
ut ita dicam, libertus est Domini. Porro qui
uxorem non habens, credidit, et liber a servitute
conjugii vocatus est a Domino, ille vere servus est
Christi. Quanta felicitas, non uxoris servum esse,
sed Christi; non carni servire, sed spiritui! Qui
enim adhaeret Domino, unus spiritus est [(I Cor. VI, 17)]
.

Ac ne forsitan in eo, quod supra dixerat, Servus vocatus
es, non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri,
magis utere, suggillasse continentiam videretur, et
in famulatum nos tradidisse conjugum, infert sententiam,
quae omnem amputet cavillationem: Pretio
empti estis, nolite fieri servi hominum. Redempti sumus
pretiosissimo sanguine Christi: immolatus est
pro nobis agnus, et aspersi calidissimo rore hyssopi,
omnem pituitam noxiae voluptatis excoximus. Quibus
in baptismate mortuus est, Pharao, et universus
ejus suffocatus est exercitus, cur rursum Aegyptum
quaerimus, et post manna, Angelorum cibum, allia et
cepe et pepones, et carnes Pharias suspiramus?
12.
Quare Deus virginitatem non praecepit. Ferias

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.