PL 23, col. 227

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.12 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1

nuptiarum quae? Quare plus amat virgines Christus.
Significantia verborum consideranda. --Maritorum et
continentium disputatione praemissa, tandem ad
virgines venit, et ait: De virginibus autem praeceptum
Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam
consecutus a Domino, ut sim fidelis.
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem,
quoniam bonum est homini sic esse [(I Cor.
VII, 25, 26)]
. Hic adversarius tota exsultatione bacchatur:
hoc velut fortissimo ariete, virginitatis
murum quatiens: « Ecce, inquit, Apostolus profitetur
de virginibus, Domini se non habere praeceptum:
et qui cum auctoritate de maritis et uxoribus jusserat,
non audet imperare quod Dominus non praecepit.
Et recte. Quod enim praecipitur, imperatur:

quod imperatur, necesse est fieri: quod necesse est
fieri, nisi fiat, poenam habet. Frustra enim jubetur,
quod in arbitrio ejus ponitur, cui jussum est. » 256
Si virginitatem Dominus imperasset, videbatur
nuptias condemnare, et hominum auferre seminarium,
unde et ipsa virginitas nascitur. Si praecidisset
radicem, quomodo fruges quaereret? Nisi ante
fundamenta jecisset, qua ratione aedificium exstrueret,
et operturum cuncta desuper culmen imponeret?
Multo labore fossorum subvertuntur montes: terrarum
pene inferna penetrantur, ut inveniatur aurum.
Cumque de granis minutissimis prius conflatione
fornacis, deinde callida artificis manu fuerit
monile compactum; non ille beatus vocatur, qui de
luto excrevit aurum, sed qui auri utitur pulchritudine.

Noli igitur admirari, si inter titillationes carnis,
et incentiva vitiorum, Angelorum vitam non
exigimur, sed docemur. Quia ubi consilium datur,
offerentis arbitrium est: ubi praeceptum, necessitas
est servientis. Praeceptum, inquit, Domini non habeo;
consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus
a Domino [(I Cor. VII, 25)]
. Si non habes praeceptum
Domini, quare audes dare consilium, de quo
non habes jussionem? Respondebit mihi Apostolus:
Et vis ut ego jubeam, quod Dominus obtulit potius,
quam praecepit? Ille creator et figulus sciens fragilitatem
vasculi, quod operatus est, virginitatem in
audientis potestate dimisit, et ego Doctor Gentium,
qui omnibus omnia factus sum [(I Cor. IX, 22)] , ut
omnes lucrifacerem, onus perpetuae castitatis statim

in principio, credentium imponam cervicibus infirmorum?
Discant prius ferias nuptiarum, vacent ad
tempus orationi, ut accepto gustu pudicitiae, id semper
habere desiderent, quo ad modicum delectati
sunt. Dominus tentatus a Pharisaeis, utrum secundum
legem Moysi uxores liceret dimittere, omnino
fieri prohibuit. Quod discipuli considerantes, dixerunt
ei: Si talis est causa hominis cum uxore, non expedit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.