PL 23, col. 229
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.12 · Against Jovinianus 1.13 · Against Jovinianus 1.0
opus bonum esse propter instantem necessitatem [(I Cor.
VII, 26)]
. Quae est illa necessitas quae, spreto vinculo
conjugali, virginitatis appetit libertatem? Vae
praegnantibus et nutrientibus in illo die [(Matth. XXIV,
15; Marc. XIII, 14; Luc. XXI, 23)]
. Non hic scorta,
non hic lupanaria condemnantur, de quorum damnatione
nulla dubitatio est: sed uteri tumescentes,
et infantum vagitus, et fructus atque opera nuptiarum. Quoniam bonum est homini sic esse
[(I Cor. VII,
26)]
. Si bonum est homini sic esse, malum est ergo
homini sic non esse. Alligatus es uxori, noli quaerere
solutionem. Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem [(Ibid., 27)]
.
Habet unusquisque nostrum terminos
suos: redde mihi meum, et tuum tene. Si alligatus es
uxori, ne illi des repudium. Si solutus sum ab uxore,
non quaeram uxorem. Ut ego non solvo conjugia,
si semel ligata sunt; ita tu non liges quod solutum
est. Simulque significantia consideranda verborum
est. Qui uxorem habet, ut debitor dicitur, et esse
in praeputio, et servus uxoris, et quod malorum
servorum est, alligatus. Qui autem sine uxore est,
primum nullius debitor est, deinde circumcisus, tertio
liber, ad extremum solutus.
13.
Virgines incestae si nupserint post consecrationem.
Tempus vitae omne breve est. Praeceptor Hieronymi
Gregorius Nazianzenus. Virginitas quae sit hostia
Christi. Quid intersit inter nuptias et virginitatem. --Curramus
per reliqua, neque enim nos patitur magnitudo
voluminis diutius in singulis immorari. Si autem acceperis uxorem, non peccasti.
Aliud est non
peccare, aliud benefacere. Et si nupserit virgo, non
peccavit [Al. peccabit]. Non illa virgo, quae se semel
Dei cultui dedicavit: harum enim si qua nupserit,
habebit damnationem, quia primam fidem irritam
fecit. Si autem hoc de viduis dictum objecerit,
quanto magis de virginibus praevalebit, cum etiam
his non liceat, quibus aliquando licuit! Virgines
enim, quae post consecrationem nupserint, non tam
adulterae sunt, quam incestae. Ac ne videretur in eo
quod dixerat: Et si nupserit virgo, non peccavit, 259
rursum coelibes ad nuptias provocare, statim se refrenat
[ Al. refrenavit], et aliud inferendo, infirmavit
quod concesserat, dicens: Tribulationem tamen carnis
habebunt hujusmodi. Qui sunt isti qui tribulationem
carnis habebunt? Quibus supra indulserat: Si
acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo,
non peccavit [Al.
peccabit]: tribulationem tamen carnis
habebunt hujusmodi. Nos ignari rerum, putabamus
nuptias saltem carnis habere laetitiam. Si autem
nubentibus etiam in carne tribulatio est, in qua
sola videbantur habere delicias, quid erit reliquum
propter quod nubant, cum et in spiritu, et in anima,
et in ipsa carne tribulatio sit? Ego autem vobis