PL 23, col. 230

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.13 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1

parco. Sic, ait, obtendo carnis tribulationem, quasi
non majora sint propter quae nubere non debeatis. Igitur hoc dico, fratres: Tempus breve est. Reliquum
est,
ut qui habent uxores, sic sint tamquam non habentes.
Nequaquam jam de virginibus disputo, quos
nulla ambiguitas est esse felices. Ad maritos venio.
Tempus breve est, Dominus prope est. Etiamsi
nongentis viveremus annis, ut antiqui homines,
tamen breve putandam esset, quod haberet aliquando
finem, et esse cessaret. Nunc vero cum brevis
sit non tam laetitia, quam tribulatio nuptiarum, quid
accipimus uxores, quas cogemur cito amittere? Et
qui flent, inquit, et gaudent, et emunt, et utuntur hoc
mundo, sic sint, quasi non fleant, gaudeant, emant,
utantur hoc mundo. Praeterit enim figura hujus mundi
[(I Cor. VII, 30)] .
Si mundus transit, quo universa
clauduntur: immo figura et conversatio hujus mundi,
quasi nubes, praeterit, inter caetera mundi opera
et nuptiae praeteribunt. Neque enim erunt post resurrectionem
conjugia. Si autem mors finis est nuptiarum:
cur necessitatem non in voluntatem vertimus?
Et quod invitis extorquendum est, cur non
spe praemiorum offerimus Deo? Qui sine uxore est,
sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo.
Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi,
quomodo placeat uxori, et divisus est. Intueamur
curarum virginis, maritique 260 distantias. Virgo
Domino, maritus uxori placere desiderat, et ut uxori
placeat, sollicitus est de his quae sunt mundi, quae
cum mundo utique transitura sunt: et divisus est,

in multas scilicet sollicitudinum partes, miseriarumque
distractus. Non est hujus loci nuptiarum angustias
describere, et quasi in communibus locis rhetorico
exsultare sermone. Plenius super hac re
contra Helvidium, et in eo libro quem ad Eustochium
scripsi, arbitror absolutum. Certe et Tertullianus
cum adhuc esset adolescens lusit in hac
materia. Et praeceptor meus Gregorius Nazianzenus
virginitatem et nuptias disserens, Graecis versibus
explicavit. Nunc illud breviter admoneo, in Latinis
codicibus hunc locum ita legi: Divisa est virgo et
mulier. Quod quamquam habeat suum sensum, et a
me quoque pro qualitate loci sic edissertum sit,
tamen non est Apostolicae veritatis. Siquidem Apostolus
ita scripsit, ut supra transtulimus: Sollicitus

est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus
est; et hac sententia definita, transgreditur ad virgines
et continentes, et ait: Mulier innupta, et virgo
cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et
spiritu. Non omnis innupta, et virgo est. Quae autem
virgo, utique et innupta est. Quamquam ob elegantiam
dictionis potuerit id ipsum altero verbo repetere, mulier innupta et virgo:
vel certe definire voluisse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.