PL 23, col. 231
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.13 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
quid esset innupta, id est, virgo: ne meretrices
putemus innuptas, nulli certo matrimonio copulatas.
Quid ergo cogitat innupta et virgo? Quae
Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ut
nihil aliud esset, ut nulla merces virginem amplior
sequeretur, sufficeret ei haec sola praelatio, cogitare
quae Domini sunt. Statimque docet quae sit ipsa
cogitatio, ut sit sancta corpore et spiritu. Nonnullae
quippe sunt virgines carne, non spiritu, quarum corpus
integrum est, anima corrupta. Sed illa virginitas
hostia Christi est, cujus nec mentem cogitatio, nec
carnem libido maculavit. E contrario, quae nupta
est, cogitat quae mundi sunt, quomodo 261 placeat
viro. Sicut qui uxorem habet, sollicitus est quae
sunt mundi, quomodo placeat uxori: sic nupta res
mundi cogitat, quomodo placeat viro. Nos autem
non sumus de hoc mundo, qui in maligno positus
est, cujus figura praeterit, de quo dicitur ad Apostolos: Si essetis de hoc mundo, amaret [Al.
amasset] utique mundus, quod suum erat
[(Joan. XV, 19)]
. Ac ne
forsitan putaretur, onus gravissimum castitatis nolentibus
imponere, statim jungit causas suadendi,
et ait: Hoc autem ad utilitatem vestram dico: non ut
laqueum vobis injiciam, sed ut ad id quod honestum
est, et intente facit servire Domino, absque ulla distractione.
Proprietatem Graecam Latinus sermo non
explicat: quibus enim verbis quis possit edicere,
Πρὸς τὸ εὔσχημον καὶ εὐπρόσεδρον τῷ Κυρίῳ ἀπερισπάστως?
Unde et in Latinis codicibus, ob translationis
difficultatem, hoc penitus non invenitur. Utamur
igitur eo quod vertimus. Non imponit nobis Apostolus
laqueum, nec cogit esse quod nolumus; sed
suadet quod honestum est et decorum, et intente
facit servire Domino et semper esse sollicitum, et
exspectare paratam Domini voluntatem, ut eum
quid imperaverit, quasi strenuus, et armatus miles
statim impleat quod praeceptum, est, et hoc faciat
sine ulla distentione [ Al. distentatione]: quae data
est secundum Ecclesiasten [(Cap. III)] hominibus hujus
mundi, ut distendantur in ea. Si quis autem considerat
virginem suam, id est, carnem lascivire,
et ebullire in libidinem, nec refrenare se potest: