PL 23, col. 232

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.14 · Against Jovinianus 1.13 · Against Jovinianus 1.0

duplexque ei incumbit necessitas, aut accipiendae
conjugis, aut ruendi; quod vult faciat, non peccat,
si nubat: faciat, inquit, quod vult, non quod debet.
Non peccat, si ducit uxorem: non tamen bene facit,
si duxerit. Nam qui statuit in corde suo firmus, non
habens necessitatem, potestatem autem habens suae
voluntatis, et hoc judicat in corde suo servare virginem
suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit
virginem suam, bene facit; et qui non jungit, melius
facit [(I Cor. VII, 37, 38)]
. Signanter et proprie supra
dixerat, Qui ducit uxorem, non peccat: hic Qui servat
virginem suam, bene facit. Aliud est autem 262
non peccare, aliud est bene facere. Declina, inquit, a malo, et fac bonum
[(Ps. XXXVI, 27)]
. Illud declinamus,
hoc sequimur. In altero initium, in altero
perfectio est. Verum ne in eo quod dixit, et qui matrimonio

jungit virginem suam, bene facit, existimet
aliquis observationem nostram non stare; protinus
hoc ipsum bonum extenuat, et obumbrat comparatione
melioris, et dicit: Et qui non jungit, melius facit.
Nisi illaturus esset [ Al. fuisset], melius facit, numquam
praemisisset, bene facit. Ubi autem bonum et
melius est, ibi boni et melioris non unum est praemium:
et ubi non unum praemium, ibi utique dona diversa.
Tantum est igitur inter nuptias et virginitatem,
quantum inter non peccare, et bene facere; immo
ut levius dicam, quantum inter bonum et melius.
14.
Viduae quae pascuntur eleemosynis Ecclesiae. --Finita
disputatione conjugiorum et virginitatis,
inter utrumque cauto moderamine praeceptorum, ut
nec ad sinistram, nec ad dexteram diverteret, sed

via regia graderetur, et illud impleret: Ne sis justus
multum [(Eccles. VI, 17)]
, rursum monogamiam digamiae
comparat, et quomodo nuptias subdiderat virginitati,
ita digamiam primis nuptiis subjicit, et ait: Mulier alligata est, quanto tempore vir ejus vivit; quod
si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum
in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit,
secundum consilium meum. Puto autem quod et ego
spiritum Dei habeam
[(I Cor. 39, 40)]
. Concedit secundas
nuptias, sed volentibus, sed his, quae se
continere non possunt; ne luxuriatae in Christo, nubere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.