PL 23, col. 236
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.17 · Against Jovinianus 1.18 · Against Jovinianus 1.16
Et vidit Deus quia bonum est,
in secundo die hoc
omnino subtraxit: nobis intelligentiam derelinquens,
non esse bonum duplicem numerum, quia ab
unione dividat, et praefiguret foedera nuptiarum.
Unde in arca Noe omnia animalia, quaecumque bina
ingrediuntur, immunda sunt [(Gen. VII et VIII)] . Impar
numerus est mundus. Quamquam in duplici numero
ostendatur et aliud sacramentum, quod ne in bestiis
quidem et in immundis avibus digamia comprobata
sit. Bina enim ingrediuntur immunda: et septena
quae munda sunt, ut haberet Noe post diluvium, quod
de impari numero statim Deo posset offerre.
17.
Si autem transfertur Enoch, et servatur in
diluvio Noe, non reor idcirco translatum Enoch,
quod uxorem habuerit; sed quod primus invocaverit
Deum, et crediderit in Creatorem [ Al. Salvatorem],
de quo Paulus apostolus in Epistola ad Hebraeos
plenissime docet [(Heb. X, 5)] . Porro Noe, qui quasi
secunda radix humano generi servabatur, utique
cum 267 uxore et filiis debuit reservari. Quamquam
in hoc mysterium Scripturarum sit. Arca illa, juxta
apostolum Petrum [(I Pet. III)] , typus Ecclesiae fuit,
in qua octo animae salvae factae sunt. Quando ingreditur
in eam Noe, tam ipse, quam filii ejus, ab uxoribus
separantur: quando vero egreditur in terram,
junguntur paria: et quod in arca, id est, in Ecclesia
fuerat separatum, in mundi conversatione sociatur.
Simulque si arca plures habuit mansiones et nidulos,
et bicamerata, et tricamerata, et diversas bestias;
et pro qualitate animalium habitationes quoque
vel majores vel minores, aestimo quod diversitas
illa mansionum praefiguraverit Ecclesiae varietatem.
18.
Comedendarum carnium licentia. --Quod autem
nobis objicit, in secunda Dei benedictione comedendarum
carnium licentiam datam, quae in prima concessa
non fuerat, sciat quomodo repudium juxta
eloquium Salvatoris ab initio non dabatur; sed
propter duritiam cordis nostri, per Moysen humano
generi concessum est; sic et esum carnium usque
ad diluvium ignotum fuisse. Post diluvium vero,
quasi in eremo murmuranti populo coturnices: ita
dentibus nostris nervos et virulentias carnis ingestas.