PL 23, col. 237
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.18 · Against Jovinianus 1.19 · Against Jovinianus 1.0
Docet Apostolus scribens ad Ephesios [(Cap. I)] ,
Deum proposuisse in adimpletione temporum recapitulare
omnia: et ad principium trahere in Christum
Jesum, quae sunt super coelos et super terram.
Unde et ipse Salvator in Apocalypsi Joannis: Ego
sum, inquit, α et ω, initium et finis [(Apoc. I, 18 et
XXII, 13)]
. Ab exordio conditionis humanae, nec carnibus
vescebamur, nec dabamus repudium, nec
praeputia nobis eripiebantur in signum. Hoc cursu
usque ad diluvium pervenimus. Post diluvium autem
cum datione Legis, quam implere nullus potuit,
carnes ingestae sunt ad vescendum, et repudia
concessa duritiae, et cultellus circumcisionis appositus;
quasi Dei manus plus in nobis creaverit, quam
necesse est. Postquam autem Christus venit in fine
temporum, 268 et ω revolvit ad α, et extremitatem
retraxit ad principium: nec repudium nobis dare
permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus carnes,
dicente Apostolo: Bonum est vinum non bibere,
et carnes non comedere [(Rom. XIV, 21)]
. Et vinum
enim cum carnibus post diluvium dedicatum est.
19.
Isaac Christi figura. --Quid loquar de Abraham,
ut ipse asserit, trigamo, qui signum fidei in
circumcisione suscepit? Si imitamur uxorum illius
numerum, imitemur et circumcisionem. Neque enim
in parte sectandus, et in parte repudiandus est.
Porro Isaac unius Rebeccae vir, Christi praefigurat
Ecclesiam, et digamiae suggillat lasciviam. Si autem
duas bigas uxorum et concubinarum habuit Jacob,
et non vult adversarius acquiescere, lippientem
Liam deformem atque fetuosam synagogae typum
praetulisse; Rachel vero pulchram et diu sterilem,
Ecclesiae significasse mysterium, sciat, eo tempore
hoc fecisse Jacob, quando erat inter Assyrios, et in
Mesopotamia Laban durissimo domino serviebat.
Quando autem Terram sanctam ingredi voluit; et
in monte Galaad exstruxit acervum testimonii, in quo
nihil inter sarcinas ejus Mesopotamiae possessor invenerat,
jurans se numquam ad locum in quo servierat
reversurum; et ad torrentem Jaboch cum
Angelo luctatus, claudicare coepit, et πλατὺ νεῦρον
[ Scil. nervus femoris] ejus emarcuit, statimque Israel
sortitus est nomen: et illa quondam dilecta conjux,
pro qua servierat juxta Bethleem, in qua erat virginitatis
praeco Dominus nasciturus, a filio [ Scil. Benoni]
doloris occiditur [(Gen. XXXV, 18)] ; et consortia
Mesopotamiae Evangelica in civitate moriuntur.