PL 23, col. 238

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.20 · Against Jovinianus 1.19 · Against Jovinianus 1.21

20.
Corpus Christi mundi debent sumere. --Miror
autem cur Judam et Thamar nobis proposuerit in
exemplum, nisi forte et meretricibus delectatur; aut
occisum Onam [ Mss. Aunam], quod fratri semen inviderit:
quasi nos qualemcumque seminis fluxum
absque liberorum opere comprobemus. Perspicuum
est de Moyse, quod periclitatus esset in diversorio,
nisi Sephora, quae interpretatur avis, 269 filium
circumcidisset, et praeputium nuptiarum cultro Evangelico
desecasset. Iste nempe Moyses est, qui cum
vidisset visionem magnam, et Angelum, sive Dominum
loquentem in rubo, nequaquam valuit ad
eum accedere, nisi solvisset corrigiam calceamenti
sui, et abjecisset vincula nuptiarum. Nec mirum hoc
de amico et propheta et legifero Dei, cum omnis

populus accessurus ad montem Sina, et Dei auditurus
eloquium, tribus diebus sanctificari jussus sit,
et se ab uxoribus abstinere. Quod quidem scimus
(licet praepostere faciam historiae ordinem confundere)
etiam ad David fugientem, ab Achimelech
sacerdote dictum: Si mundi sunt pueri ab uxoribus?
Et ille respondit: Ab heri et nudiustertius [(I Reg.
XXI, 4)]
. Panes enim propositionis, quasi corpus Christi,
de uxorum cubilibus consurgentes edere non
poterant. Et nobis in transitu est contemplandum
quod dixit: Si mundi sunt pueri ab uxoribus? videlicet
quod ad munditias corporis Christi, omnis coitus
immundus sit. In lege quoque praecipitur, ut
pontifex nisi virginem non ducat uxorem [(Levit.
XXI)] , nec [ Mss. ne] viduam accipiat. Si eadem virginis

viduaeque conditio est, quare altera recipitur,
altera reprobatur? Et sacerdotalis vidua in domo
jubetur sedere patris sui, nec secundum nosse matrimonium.
Si soror virgo moritur sacerdotis, quomodo
ipse ad patris ac matris exsequias, ita ad eam
jubetur incedere. Si vero nupta sit, quasi aliena
contemnitur. Qui uxorem duxerit, et qui plantaverit
vineam velut propagines filiorum, prohibetur ad
bella procedere [(Deut. XX)] . Non enim potest Domini
servire militiae servus uxoris. Et de speculis mulierum
jejunantium, quasi de purissimis corporibus
virginum, luter in tabernaculo funditur: et intrinsecus
in sanctuario tam Cherubim, quam Propitiatorium,
et arca testamenti, et 270 mensa propositionis,
et candelabrum, et thuribulum ex auro mundissimo

sunt. Neque enim in Sancta sanctorum
inferri poterat argentum.
21.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.