PL 23, col. 241
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.22 · Against Jovinianus 1.23 · Against Jovinianus 1.0
Jesu, liber qui ex nomine ejus appellatur, expletus
sit; rursum in Judicum volumine, quasi vivens resurgensque
describitur: et sub ἀνακεφαλαιώσει opera
ipsius praedicantur: et legitur, Misit Jesus populum,
et obierunt filii Israel, unusquisque in haereditatem
suam, ut possiderent terram. Et, Servivit populus Domino
cunctis diebus Jesu, et caetera. Statimque subjungitur: Et mortuus est Jesus Nave servus Domini
centum decem annorum.
Porro Moyses vidit tantum
terram repromissionis, et intrare non potuit, et mortuus
est in terra Moab, et sepelivit eum Dominus in
valle terrae Moab contra domum Phogor, et non cognovit
vir sepulcrum ejus usque in diem hunc [(Deut.
XXXIV, 5, 6)]
. Comparemus utriusque sepulturam:
Moyses in terra Moab moritur, Jesus in terra Judaeae.
Ille sepelitur in valle contra domum Phogor, quod
interpretatur ignominia (proprie quippe Phogor lingua
hebraea Priapus appellatur); hic in monte Ephraim
ab aquilone montis Gaas. Et est in verbis simplicibus
semper divinarum Scripturarum sensus augustior.
Quia apud Judaeos gloria erat in partubus et
parturitionibus; et maledicta sterilis, quae non habebat
semen in Israel; et beatus cujus erat semen
in Sion, et domestici in Jerusalem: et in benedictione
maxima ponebatur, Uxor tua sicut vitis abundans
in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae
olivarum in circuitu mensae tuae [(Ps. CXXVII, 3)]
; idcirco
sepulcrum ejus positum in valle describitur
contra domum idoli, quod proprie libidini consecratur.
Nos autem qui militamus sub Jesu duce, usque
ad praesentem diem ignoramus ubi Moyses sit
sepultus. 273 Contemnimus enim Phogor [ Al. Phegor],
et omnem ignominiam ejus, scientes quod
qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Et Dominus
ante diluvium quoque dixerit: Non permanebit
spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt [(Genes. VI, 3)]
.
Quamobrem et Moyses moriens plangitur
a populo Israel: Jesus autem quasi victurus
non plangitur. Nuptiae enim finiuntur in morte,
virginitas post mortem incipit coronari.
23.
Jephte temerarii voti arguitur. Sacerdotes plurimi
uxorati. Levitarum habitus. Error Encratitarum. --Samson
quoque producit in medium, nec decalvatum
quondam Domini Nazaraeum a muliere considerat;
qui licet typum teneat Salvatoris, quod meretricem
ex gentibus adamarit Ecclesiam; et multo
plures hostium moriens, quam vivus occiderit: tamen