PL 23, col. 242

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.23 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1

conjugalis pudicitiae exempla non praebet. Et
certe iste est secundum prophetiam Jacob [(Genes.
XLIX)] , qui cum concitus equi pernicitate ferretur, a
serpente percussus, retrorsum cecidit. Debboram
autem et Barach, et uxorem Aber [ Mss. Chaber] Cynei
cur enumeraverit, prorsus non intelligo: cum
aliud sit bellorum principes et historiae ordinem
texere: aliud figuras aliquas significare conjugii,
quae in istis omnino non comparent. Porro quod
praefert Jephte patris fidem, lacrymis virginis filiae,
pro nobis facit. Et nos enim non tam virgines saeculi,
quam eas quae propter Christum sunt virgines,
praedicamus: et a plerisque Hebraeorum reprehenditur
pater voti temerarii, qui dixerit: Si tradens
tradideris filios Ammon in manibus meis, quicumque

exierit de domo mea in occursum mihi, cum reverti
coepero in pace a filiis Ammon, erit Domino, et offeram
illum holocaustum [(Judic. XI, 30, 31)]
. Si canis (inquiunt),
si asinus occurrisset, quid faceret? Ex quo
volunt Dei dispensatione esse factum ut qui improspecte
voverat, errorem votorum in filiae morte sentiret.
Si autem Samuel nutritus in tabernaculo duxit
uxorem, quid hoc ad praejudicium virginitatis? Quasi
non hodie quoque plurimi sacerdotes habeant matrimonia:
et Apostolus episcopum describat unius
uxoris virum, habentem filios cum omni castitate [(I Tim. III)] .
274 Simulque noscendum, quod
Samuel Levita, non sacerdos, non Pontifex fuerit.
Unde et faciebat illi mater sua Ephod bad, superhumerale
videlicet lineum, qui habitus proprie Levitarum

et minoris est ordinis [(I Reg. II)] . Unde et
in Psalmis non nominatur inter sacerdotes, sed inter
eos qui invocant nomen Domini: Moyses, et
Aaron in Sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos, qui
invocant nomen ejus [(Psal. XCVIII, 6)]
. Levi enim
genuit Caath, Caath genuit Aminadab, Aminadab
genuit Chore, Chore genuit Assir, Assir genuit Helchana,
Helchana genuit Sub, Sub genuit Tou, Tou
genuit Eliu, Eliu genuit Jeroam, Jeroam genuit Helchana,
Helchana genuit Samuelem. Nullique dubium
est sacerdotes de Aaron et Eleazar et Phinees stirpe
generatos. Qui cum et ipsi uxores habuerint, recte
nobis opponerentur, si errore Encratitarum ducti,
contenderemus, matrimonia reprobanda: et non
esset noster Pontifex secundum ordinem Melchisedec

sine patre, sine matre, ἀγενεαλόγητος, hoc est,
sine nuptiis. Et revera magnos fructus ex liberis Samuel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.