PL 23, col. 244
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.25 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
et Elisaeum quam stulte in catalogo
posuerit maritorum, me facente, manifestum est. Si
enim Joannes Baptista venit in spiritu et virtute
Eliae, et Joannes virgo est: utique non solum in spiritu
ejus venit, sed etiam in corporis castitate. Porro
illud quod de Ezechia commemorari potest, quamquam
hoc ille solita stoliditate non viderit, quod post
vitam recuperatam, et quindecim annorum spatia
protelata, dixerit: Amodo filios faciam; sciat in Hebraeis
voluminibus non haberi, sed legi pro hoc:
Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Nec mirum
si Olda uxor Sellum prophetissa consulatur [ Al. consolatur]
ab Josia rege Judae, jam captivitate vicina,
et ira Domini stillante super Jerusalem: cum haec
norma sit Scripturarum, ut 276 deficientibus viris
sanctis, mulieres in virorum laudentur opprobria.
Superfluum autem est de Daniele dicere, cum Hebraei
usque hodie autument, et illum, et tres pueros
fuisse eunuchos, ex illa Dei sententia, quam Isaias
loquitur ad Ezechiam: Et de filiis tuis qui nascentur
ex te, tollent et facient eunuchos in domo regis [(IV Reg.
XX, 18)]
. Rursusque in Daniele legimus: Et dixit
rex Asphanez principi eunuchorum, ut introduceret de
filiis captivitatis Israel, et de semine regio, et de phorthommim
[ Al. phortemmim] pueros, in quibus non
esset macula, pulchros facie, et intelligentes sapientiam [(Dan. I, 2, 3)]
.
Et argumentantur, si de semine regio
electi sunt Daniel et tres pueri; de semine autem
regio eunuchos fore Scriptura praedixit, hos esse qui
eunuchi facti sunt. Si vero et illud opposuerit, quod
in Ezechiele dicitur [(Cap. XIV)] , Noe et Daniel et Job
in terra peccatrice filios et filias liberare non posse,
respondendum est, quod juxta hypothesin dictum
sit. Nec enim eo tempore Noe et Job erant quos multis
ante saeculis fuisse cognovimus. Et est sensus:
Si tales et tales viri fuerint in terra peccatrice, filios
suos et filias liberare non poterunt; quia justitia patris
non liberabit filium; nec peccatum alterius alteri
imputabitur. Anima enim quae peccaverit, ipsa
morietur [(Ezech. XVIII, 4)]
. Sed et hoc dicendum,
Danielem juxta historiam libri ejus, cum Joachim
rege captum eo tempore, quo Ezechiel quoque ductus
est in captivitatem. Quomodo ergo potuit habere
filios, qui adhuc puer erat? et expleto triennio, introductus
est ad regis obsequium. Ac ne quis putet
Ezechiel jam viri meminisse Danielis, et non pueri; Factum est,
inquit, in anno sexto, regis scilicet Joachim, in mense sexto, in quinta mensis
[(Ezech. VIII, 1)]
;
Et, Ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant
coram me [(Ezech. XIV, 14)]
. Atque in eadem die ad
eum dicitur. Si fuerint Noe et Daniel, et Job. Erat