PL 23, col. 245

Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: Against Jovinianus 1.25 · Against Jovinianus 1.26 · Against Jovinianus 1.0

igitur Daniel adhuc puer, et notus populo, vel propter
interpretationem somniorum regis, vel propter
Susannae liberationem, et occisionem presbyterorum.
Et perspicue comprobatur, eo tempore quo haec
dicebantur de Noe et Daniele et Job, adhuc puerum
fuisse Danielem, nec potuisse habere filios et filias,
quos sua justitia liberaret. Huc usque de Lege. 277
26.
Evangelium non est ante Christi crucem.
Mulieres Judaeorum ministrabant: magistris
alimenta. Joannes Evangelista virgo; ordinem aetatis
commendat; quo tempore mortuus; privilegia ejus. --Venit
ad Evangelium, et proponit nobis Zachariam
et Elisabeth, Petrum et socrum ejus, et consueta
vecordia non intelligit istos quoque inter eos,
qui legi servierint, debuisse numerari. Neque enim

Evangelium ante crucem Christi est, quod passione
et sanguine ipsius dedicatur. Juxta quam regulam
Petrus et caeteri Apostoli, ut ei ex superfluo interim
concedam, habuerunt quidem [ Al. quidam] uxores,
sed quas eo tempore acceperant, quo Evangelium
nesciebant. Qui assumpti postea in Apostolatum,
relinquunt officium conjugale. Nam cum Petrus ex
persona Apostolorum dicit ad Dominum: Ecce nos
reliquimus omnia, et secuti sumus te: respondit ei
Dominus, Amen dico vobis, quoniam nemo est qui dimiserit
domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem,
aut filios propter regnum Dei, qui non recipiat multo
plura in saeculo isto, et in saeculo futuro vitam aeternam [(Matt. XIX, 27)]
.
Si autem nobis illud opposuerit
ad probandum, quod omnes Apostoli uxores habuerint,
Numquid non habemus potestatem mulieres vel
uxores circumducendi
(quia γυνὴ apud Graecos utrumque
significat) sicut caeteri Apostoli, et Cephas, et fratres
Domini, jungat et illud quod in Graecis codicibus
est: Numquid non habemus potestatem sorores mulieres,
vel uxores circumducendi? Ex quo apparet eum de
aliis sanctis dixisse mulieribus, quae juxta morem
Judaicum magistris de sua substantia ministrabant,
sicut legimus ipsi quoque Domino factitatum. Nam,
et ordo verborum hoc significat: Numquid non habemus
potestatem manducandi, et bibendi, aut sorores
mulieres circumducendi [(I Cor. IX, 4, 5)]
? Ubi de comedendo
et bibendo, ac de administratione sumptuum
praemittitur, et de mulieribus sororibus infertur,
perspicuum est, non uxores debere intelligi,

sed eas, ut diximus, quae de sua substantia ministrabant.
Quod et in veteri Lege de Sunamitide illa scribitur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.