PL 23, col. 247
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 1.26 · Against Jovinianus 1.0 · Against Jovinianus 1.1
inter fratres, illum discipulum non moriturum.
Ex quo ostenditur, virginitatem non mori, nec sordes
nuptiarum abluere cruore martyrii, sed manere
cum Christo, et dormitionem ejus, transitum esse,
non mortem. Si autem obnixe contenderit, Joannem
virginem non fuisse, et nos amoris praecipui causam
virginitatem diximus, exponat ille, si virgo non fuit,
cur caeteris Apostolis plus amatus sit? At dicis, super
Petrum fundatur Ecclesia: licet id ipsum in
alio loco super omnes Apostolos fiat, et cuncti claves
regni coelorum accipiant, et ex aequo super eos
Ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter
duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis
tollatur occasio. Sed cur non Joannes electus
est virgo? Aetati delatum est, quia Petrus senior
erat, ne adhuc adolescens ac pene puer, progressae
aetatis hominibus praeferretur, et magister bonus,
qui occasionem jurgii debuerat auferre discipulis, et
qui dixerat eis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo
vobis [(Joan. XIV, 27)]
; et, qui voluerit inter vos major
esse, minimum omnium sit [(Matt. XX, 26)]
, in adolescentem
quem dilexerat, causam praebere videretur
invidiae. Ut autem sciamus Joannem tunc fuisse puerum,
manifestissime docent Ecclesiasticae historiae,
quod usque ad Trajani vixerit imperium, id est, post
passionem Domini sexagesimo octavo anno dormierit:
quod et nos in libro de Illustribus Viris breviter
perstrinximus. Petrus Apostolus est; et Joannes
Apostolus, maritus, et virgo, sed Petrus Apostolus
tantum: Joannes et Apostolus et Evangelista, et Propheta.
Apostolus, quia scripsit ad Ecclesias ut magister:
Evangelista, quia 280 librum Evangelii
condidit, quod excepto Matthaeo, alii ex duodecim
Apostoli non fecerunt. Propheta: vidit enim in Pathmos
insula, in qua fuerat a Domitiano principe ob
Domini martyrium relegatus, Apocalypsim infinita
futurorum mysteria continentem. Refert autem Tertullianus,
quod Romae missus in ferventis olei dolium,
purior et vegetior exiverit, quam intraverit.
Sed et ipsum ejus Evangelium multum distat a caeteris.
Matthaeus quasi de homine incipit scribere: Liber
generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham: