PL 23, col. 293
Adversus Jovinianum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: Against Jovinianus 2.6
struthiocamelus, ranae, chamaeleontes, hirundinis
stercus, et carnes, quibus morbis aptae sint, dicerem,
si mihi propositum esset de medela corporum
disputare. Legat qui vult Aristotelem et Theophrastum
prosa, Marcellum Sidetem, et nostrum Flavium
hexametris versibus disserentes: Plinium quoque
Secundum, et Dioscoridem, et caeteros tam
physicos quam medicos, qui nullam herbam, nullum
lapidem, nullum animal tam reptile, quam volatile,
et natatile, non ad suae artis utilitatem referunt.
Igitur cum mihi dixeris, cur porcus creatus
est? statim tibi respondebo, puerorum more certantium,
cur viperae, cur scorpii? Nec Deum superfluorum
judicabis artificem, quia plurimae et bestiae
et volucres sunt, quas tuae fauces recusent. Sed ne
contentiosum hoc, et pugnax magis videatur esse
quam verum, audi idcirco sues, et apros, et cervos,
et reliquas animantes creatas, ut milites, et athletae,
nautae, rhetores, metallorumque fossores, et caeteri
duro operi mancipati, haberent cibos, quibus
fortitudo corporum necessaria est: qui portant arma
et cibaria: qui pugnis et calcibus sua invicem
membra debilitant, qui remos 333 trahunt, quorum
latera ad clamandum dicendumque sunt valida:
qui subvertunt montes, et sub sudo et imbribus
dormiunt. Caeterum nostra Religio, non πύκτην, non
athletam, non nautas, non milites, non fossores; sed
sapientiae erudit sectatorem, qui se Dei cultui dedicavit:
et scit cur creatus sit, cur versetur in mundo quo
abire festinet. Unde et Apostolus loquitur: Quando
infirmor, tunc fortior sum [(II Cor. XII, 10)]
. Et, Si
exterior noster homo corrumpitur, sed interior renovatur
de die in diem [(II Cor. IV, 16; et Coloss., III)]
.
Et, Cupio dissolvi, et esse cum Christo [(Phil. I, 23)]
.
Et, Carnis curam ne feceritis in desideriis [(Rom. XIII,
14)]
. Numquid omnibus praeceptum est, ne duas tunicas
habeant: ne cibos in pera, aes in zona, virgam
in manu, calceamentum in pedibus? ut vendant
universa quae possident, dentque pauperibus, et sequantur