PL 23, col. 364

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 11

Papa Epiphanius loquebatur: quando sub illius nomine
in vos [ Al. nos] jacula torquebantur. Tu et
chorus tuus canino rictu, naribusque contractis,
scalpentes capita, delirum senem nutibus loquebamini.
Nonne ante sepulcrum Domini misso Archidiacono
praecepisti, ut talia disputans conticesceret?
Quis hoc umquam presbytero suo coram plebe imperavit
[ Al. impetravit] Episcopus? Nonne cum de
Anastasi pergeretis ad crucem, et ad eum omnis
aetatis et 418 sexus turba conflueret, offerens parvulos,
pedes deosculans, fimbrias vellens: cumque
non posset praemovere gradum, sed in uno loco vix
fluctus inundantis populi sustineret, tu tortus invidia
adversus gloriosum senem clamitabas: nec erubuisti
in os ei dicere, quod volens et de industria

moraretur. Recordare, quaeso, illius diei, quando ad
horam septimam invitatus populus spe sola, quasi
postea auditurus Epiphanium esset, detinebatur,
quid tunc concionatus sis. Nempe contra Anthropomorphitas,
qui simplicitate rustica Deum habere
membra, quae in divinis libris scripta sunt, arbitrantur,
furens et indignans loquebaris: oculos et manus
et totius corporis truncum, in senem dirigebas,
volens illum suspectum facere stultissimae haereseos.
Postquam lassus ore arido, resupinaque cervice ac
trementibus labiis conticuisti, et tandem totius populi
voto completa sunt, quid tibi fecit delirus et
fatuus senex? Surrexit, ut se indicaret pauca dicturum
esse, salutataque et voce et manu Ecclesia,
« Cuncta (inquit) quae locutus est collegio frater,

aetate filius meus, contra Anthropomorphitarum haeresim,
bene et fideliter locutus est, quae mea quoque
damnatur voce. Sed aequum est, ut quomodo hanc
haeresim condemnamus, etiam Origenis perversa
dogmata condemnemus. » Qui risus omnium, quae
acclamatio consecuta sit, puto quod retineas. Hoc
est illud quod in Epistola tua dieis, loquentem illum
ad populum quae vellet, et qualia vellet. Scilicet
delirabat, qui in regno tuo contra tuam sententiam
loquebatur. Quae vellet, inquis, et qualia vellet.
Vel lauda, vel reproba. Quid et hic dubius incedis?
Si bona erant quae loquebatur, cur non
aperte praedicas? Si mala, cur non constanter reprehendis?
Atqui columna veritatis ac fidei, qui de
tanto viro audet dicere, loquente illo ad populum

quae vellet: de seipso quam prudenter et verecunde,
quam humiliter referat, consideremus. « Cum,
inquit, et nos quadam die ante eum locuti essemus
et praesens lectio [ Evangelii ] provocasset, audiente
illo, et universa Ecclesia, de fide et omnibus 419
ecclesiasticis dogmatibus haec locuti sumus, quae et
semper, gratia Dei, indesinenter in Ecclesia docemus,
et in catechesibus. »

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.