PL 23, col. 367
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: To Pammachius against John of Jerusalem 14 · To Pammachius against John of Jerusalem 15
ut ad te de Bethleem reverteretur, tantorum preces
non ferens, sic reversus est vespere, ut medio noctis
aufugeret, et litterae ad papam Siricium probant:
quas si legeris, pervidebis, quomodo tua dicta
miratus sit, et catholica declaraverit. Verum nugas
terimus, et aniles et superfluas cantilenas longo
sermone convincimus.
15.
Transeamus ad secundam quaestionem, in qua
quasi nihil sibi propositum sit, securus et ructans
dormire se simulat, ut legentes faciat dormitare.
Sed de reliquis quae ad fidem pertinent, sermo nobis
erat, id est, omnium visibilium, et invisibilium,
coelestium fortitudinum, et terrestrium creaturarum
unum et eumdem esse conditorem Deum, id est
sanctam Trinitatem, « juxta beatum David dicentem:
Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus
omnis virtus eorum
[(Psal. XXXII, 6)]
: quod simpliciter
ostendit et hominis creatio. Ipse est enim qui, accepto
limo de terra, plasmavit hominem, et per gratiam
propriae insufflationis animam donavit rationabilem
[ Al. rationalem], et liberi arbitrii, non
partem aliquam suae naturae (juxta quosdam, qui
hoc impie praedicant), sed propriam conditionem. Et
de sanctis Angelis aeque credunt, secundum divinam
Scripturam 422 de Deo dicentem: Qui facit Angelos
suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [(Psal. CIII, 4)]
:
de quibus credere quod immutabilis
[ Al. immutabiles] naturae sint, non concedit nobis
Scriptura, dicens: Angelos quoque qui non custodierunt
suum principatum; sed dereliquerunt proprium
domicilium in judicium magni diei, vinculis aeternis
in tenebris custodivit [(Jud., 6)]
: quia immutati
sunt, et ex propria dignitate et gloria, magis in daemonum
ordinem abisse eos cognovimus [ Al. cognoscimus].
Animas vero hominum ex Angelorum ruina,
aut ex conversione fieri: neque credidimus aliquando,