PL 23, col. 370

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 18 · To Pammachius against John of Jerusalem 19

donata est: an in sexto die quando corpus
ex limo formatum est, et esse et vivere, Dei potestate
susceperit. De hoc taces, et quid quaeratur scire dissimulans,
in superfluis quaestionibus occuparis. Origenem
relinquis intactum, et contra Marcionem, Apollinarem,
Eunomium, Manichaeum, Arium caeterorumque
haereticorum ineptias debaccharis. Manum peteris,
et pedem porrigis; et tamen dogma quod
retines, latenter insinuas. Sic nos rusticos placas,
ut tuis penitus non displiceas.
19.
Dicis ex Angelis daemones potius quam animas
fieri, quasi non et ipsi daemones juxta Origenem,
animae sint aerei corporis, et ex daemonibus postea
si resipuerint, humanae animae sint futuri. Angelos scribis esse mutabiles,
et sub eo quod pium

est, illud quod impium est introducis; ut multis periodis
animae fiant non ex Angelis, sed ex his vocabulis,
in quae prius Angeli mutati sunt. Volo quod
dico, manifestius fieri: finge aliquem tribunitiae potestatis
suo vitio regradatum, per singula militiae
equestris officia, ad tironis vocabulum devolutum,
numquid ex tribuno statim fit tiro? Non; sed ante
primicerius, deinde senator, ducenarius, centenarius, 425
biarchus, circitor, eques, dein tiro;
et quamquam tribunus quondam miles gregarius
sit, tamen ex tribuno non tiro, sed primicerius
factus est. Docet Origenes per scalam Jacob paulatim
rationabiles creaturas ad ultimum gradum, id
est, ad carnem et sanguinem descendere: nec fieri
posse, ut de centenario numero subito quis ad

unum numerum praecipitetur, nisi per singulos numeros,
quasi per scalae gradus, ad ultimum usque perveniat;
et tot mutare corpora, quot de coelo ad terram
mutaverint mansiones. Hae sunt strophae vestrae
atque praestigiae, quibus nos Pelusiotas et jumenta,
et animales homines dicitis, quia non recipimus ea
quae spiritus sunt ( Vid. Epist. Pammachio et Oceano

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.