PL 23, col. 371
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: To Pammachius against John of Jerusalem 20 · To Pammachius against John of Jerusalem 19 · To Pammachius against John of Jerusalem 21
ad fin. ). Vos Hierosolymitae etiam Angelos deridetis.
Pertrahuntur [ Al. protrahuntur] in medium
vestra mysteria, et de Gentilium fabulis dogma
contextum, Christianis auribus publicatur. Hoc quod
vos miramini [ Al. imitamur], olim in Platone contempsimus.
Contempsimus autem, quia Christi stultitiam
recepimus [ Al. recipimus]. Recepimus Christi
stultitiam, quia fatuum Dei sapientius est hominibus.
Non pudet Christianos et sacerdotes Dei, quasi
de rebus ludicris agatur, verbis dubiis haerere, et
ambiguas librare sententias, quibus loquens magis
quam audiens decipitur [(I Cor. I, 25)] .
20.
De quodam Origenista haec dicta. --Unus ex
choro vestro cum a me teneretur, ut diceret quid
sentiret de anima, fuissetne ante carnem, an non
fuisset; fuisse respondit simul, et corpus et animam.
Sciebam hominem haereticum laqueos in sermone
quaerere. Tamdem reperi eum, ex quo corpus animasset,
ex tunc eam dicere animam nuncupatam,
quae prius vel daemon, vel Angelus Satanae, vel
spiritus fornicationis, aut in parte contraria, dominatio,
potestas, administrator spiritus, aut nuncius
appellata sit. Si fuit anima antequam Adam in paradiso
formaretur, in quolibet statu et ordine, et vixit,
et egit [ Al. erat] aliquid (neque enim possumus incorporalem,
et aeternam in modum glirium immobilem
torpentemque sentire), necesse est ut aliqua
causa praecesserit, cur quae prius sine corpore fuit,
postea circumdata sit corpore. Et si 426 animae est
naturale esse sine corpore, ergo contra naturam est
esse in corpore. Si contra naturam est esse in corpore,
ergo resurrectio corporis contra naturam erit.
Sed non fiet resurrectio contra naturam; ergo juxta
sententiam vestram corpus quod contra naturam est
resurgens, animam non habebit.
21.
Manichaeum nominare pollutio est. --Dicis animam
non esse de Dei substantia. Pulchre. Damnas
enim impiissimum Manichaeum, quem nominare pollutio
est. Dicis ex Angelis animas non fieri. Acquiesco
paulisper, licet noverim quo sensu dixeris.
Quia ergo didicimus quid neges, volumus scire quid
credas. « Accepto, inquis, de terra limo, plasmavit
Deus hominem, et per gratiam propriae insufflationis
animam donavit rationabilem; et liberi arbitrii, non
partem aliquam suae naturae (juxta quosdam, qui hoc
impie praedicant), sed propriam conditionem. » Videte
quanto circumitu, quod non quaerimus, eloquatur.
Scimus quod de terra Deus plasmavit hominem,
novimus quod insufflavit in faciem ejus, et factus
est in animam viventem: non ignoramus quod anima