PL 23, col. 372
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: To Pammachius against John of Jerusalem 21 · To Pammachius against John of Jerusalem 22
rationalis sit, et proprii arbitrii, et scimus quod
Dei illa conditio sit. Nemo dubitat errare Manichaeum,
qui dicit eam esse Dei substantiam. Hoc
nunc interrogo: Anima ista Dei conditio, liberi arbitrii,
rationalis, neque de substantia Creatoris, quando
facta sit: utrum eo tempore quo de limo factus
est homo, et insufflatum est spiraculum vitae in faciem
ejus: an quae prius fuerat [ Al. antea facta fuerat], et
inter rationabiles creaturas et incorporeas erat atque
vivebat, Dei postea insufflatione donata sit? Hic
taces, hic simplicem ac rusticum te simulas; et sub
verbis Scripturae, ea quae Scriptura non sentit, abscondis.
In eo loco ubi dicis, quod nullus quaerit,
non illam partem aliquam esse suae [ Al. divinae] naturae
(juxta quosdam qui hoc impie praedicant) illud
magis debueras dicere, quod omnes quaerimus, non
eam, quae prius fuerat, non eam quam ante condiderat,
quae inter rationabiles atque incorporeas et
invisibiles creaturas multo jam tempore versabatur.
Nihil horum loqueris, 427 producis nobis Manichaeum,
et abscondis Origenem, et sicut parvulis cibum
poscentibus, ludicra quaedam offerunt gerulae, ut
avocent mentes eorum, sic tu nos rusticos avocas
ad alia, ut dum alterius personae novitate tenemur,
quod volumus non quaeramus.
22.
Eva in typo Ecclesiae. Quotidie Deus fabricatur
animas rationales. Libera confessio fidei. --Esto, hoc
non loquaris, et simplicitas tua nihil in se habeat
quod callide taceas. Qui ergo de anima semel dicere
coeperas, et de re tanta ab exordio conditionis humanae
repetere: cur, disputatione pendente, ad Angelos
et ad dispensationem Dominici corporis repente
transcendis: et tam grandi in medio praetermissa
salebra, dubios nos in luto haerere pateris? Si insufflatio
Dei (quod non vis, et quod nunc relinquis ambiguum)
humanae animae conditio est: Eva, in cujus
faciem non insufflavit Deus, unde animam habuit?
Taceo de Eva, quae in typo Ecclesiae de costa viri
aedificata, non debet post tanta saecula nepotum calumnias
sustinere. Cain et Abel, primi ex primis
hominibus, unde habuere animas? Omne deinceps
humanum genus, quibus animarum censetur exordiis?
Utrum ex traduce, juxta bruta animalia: ut
quomodo corpus ex corpore, sic anima generetur ex
anima? an rationabiles creaturae desiderio corporum
paulatim ad terram delapsae, novissime etiam humanis
illigatae corporibus sint? An certe (quod Ecclesiasticum
est secundum eloquia Salvatoris) Pater
meus usque modo operatur, et ego operor [(Joan. V,
17)]
. Et illud Isaiae: Qui format spiritum hominis