PL 23, col. 376

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 25 · To Pammachius against John of Jerusalem 26

Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque
corruptio incorruptionem
[(I. Cor. I, 15)]
. » Haec nos innocentes
et rusticos asserit dicere. « Haereticos vero,
in quorum parte sunt Marcion, Apelles, Valentinus,
Manes, nomen insaniae, penitus et carnis et corporis
resurrectionem negare: et salutem tantum tribuere
animae, frustraque nos dicere ad exemplum
Domini resurrecturos, cum ipse quoque Dominus
in phantasmate resurrexerit: et non solum resurrectio
ejus, sed et ipsa nativitas τῷ δοκεῖν, id est,
putative visa magis sit, quam fuerit. Sibi autem
utramque displicere sententiam, fugere se et Nostrorum
carnes, et Haereticorum phantasmata: quia
utraque pars in contrarium nimia sit; aliis idem
volentibus se esse quod fuerint [ Al. non erunt]; aliis

resurrectionem corporum omnino denegantibus.
Quatuor, inquit, elementa sunt, philosophis quoque
nota et medicis, de quibus omnes res et corpora
humana compacta sunt, terra, aqua, aer, et ignis.
Terram in carnibus, aerem in halitu, aquam in humore,
ignem 432 in calore intelligi. Cum ergo
anima caducum hoc frigidumque corpusculum Dei
jussione dimiserit, paulatim omnia redire ad matrices
suas substantias: carnes in terram relabi,
halitum in aera misceri, humorem reverti ad abyssos,
calorem ad aethera subvolare. Et quomodo si
sextarium lactis et vini mittas in pelagus, velisque
rursum separare quod mixtum est: vinum quidem
et lac quod miseras non perire [ Al. periere], non
tamen posse quod fusum est separari: sic substantiam

carnis et sanguinis non perire quidem in originalibus
materiis, non tamen in antiquam redire
compaginem, nec posse ex toto eadem esse quae
fuerint. » Cum autem ista dicantur, soliditas carnium,
sanguinis liquor, crassitudo nervorum, venarumque
perplexio, et ossium durities denegatur.
26.
Origenis sententia. -- « Alia ratione resurrectionem
corporum confitemur, eorum quae in sepulcris
posita sunt, dilapsaque in cineres: Pauli Pauli, et
Petri Petri, et singula singulorum, neque enim fas
est ut in aliis corporibus animae peccaverint, in aliis
torqueantur: nec justi judicis, alia corpora pro
Christo sanguinem fundere, et alia coronari. » Quis
haec audiens, resurrectionem carnis eum negare
putet? « Et, inquit, singulis seminibus ratio quaedam

a Deo artifice insita, quae futuras materias in medullae
principiis tenet. Et quomodo tanta arboris
magnitudo, truncus, rami, poma, folia non videntur
in semine, sunt tamen in ratione seminis, quam
Graeci σπερματικὸν λόγον vocant: et in grano frumenti
est intrinsecus vel medulla, vel venula, quae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.