PL 23, col. 377

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 26

cum in terra fuerit dissoluta, trahit ad se vicinas
materias, et in stipulam, folia, aristasque consurgit:
aliudque moritur, et aliud resurgit. Neque enim in
grano tritici, radices, culmus, folia, aristae, paleae
sunt dissolutae: sic et in ratione humanorum corporum
manent quaedam surgendi antiqua principia,
et quasi ἐντεριώνη [ Al. ἀννερίαν], id est, seminarium 433
mortuorum, sinu terrae confovetur.
Cum autem judicii dies advenerit, et in voce Archangeli,
et in novissima tuba tremuerit terra, movebuntur
statim semina, et in puncto horae mortuos
germinabunt: non tamen easdem carnes, nec in his
formis restituent, quae fuerunt. Vis scire verum
esse quod dicimus, audi Apostolum: Sed dicit aliquis:
Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore

venient? Insipiens, quod tu seminas, non corpus quod
futurum est seminas, sed nudum granum; ut puta tritici,
vitis et arboris [(I Cor. XV, 36, 37)]
. Et quia de
grano tritici ac semente arborum ex parte jam diximus,
nunc de acino vinacii disseramus. Granum
parvum est, ita ut vix duobus digitulis teneri possit.
Ubi sunt radices? ubi radicum et trunci et propaginum
tortuosa perplexio? Ubi pampinorum umbracula,
et uvarum pulchritudo, futura vina parturiens?
Aridum est quod tenetur, et pene vix cernitur: sed
in sicco illo grano, potentia Dei, et occulta ratione
sementis, spumantia musta fundentur. Haec
ligno tribues, homini non tribues: quod periturum
est, sic ornatur: quod mansurum est, pristinam
non recipiet vilitatem. Et vis rursum carnem, ossa,

sanguinem, membra, ut crescentibus capillis tonsore
egeas, nasus pituitas digerat, incrementa
unguium resecanda sint, ut per inferiores partes vel
stercora, vel libidines effluant? Si affers istas ineptias

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.