PL 23, col. 386
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: To Pammachius against John of Jerusalem 34
in tribulatione.
Paucis verbis totum resurrectionis
mysterium demonstrat, id est, et veritatem carnis et
augmentum gloriae. Et est sensus: Quis est iste qui
ascendit de terra, ascendit de sanguine? [(Gen. XLIX,
Isa. LXIII)] . Cujus vestimenta juxta prophetiam Jacob,
qui alligavit pullum suum ad vitem, et torcular calcavit
solus, musto rubentia sunt de Bosor, id est, de carne,
sive tribulatione mundi [(Joan. XVI)] : ipse enim vicit
mundum. Ideoque rubra et fulgida sunt vestimenta
ejus; quia speciosus est forma prae filiis hominum [(Psal.
XLIV)] : et propter gloriam triumphantis in stolam candidam
commutata sunt; et tunc vere 443 de Christi
carne completum est: Quae est ista quae ascendit dealbata,
innitens super fratruelem suum? Et quod in eodem
libro scribitur: Fratruelis meus rubicundus et candidus
[(Cant. VIII, 5; V, 10)] .
Hunc imitantur, qui vestimenta sua
non coinquinaverunt cum mulieribus [(Apoc. III)] ; virgines
enim permanserunt qui se castraverunt propter
regna coelorum. Itaque in albis erunt vestibus. Eo
tempore sententia Domini opere perfecta monstrabitur. Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo
quidquam, sed resuscitabo illud in novissimo die
[(Joan.
VI, 39)]
. Totum videlicet hominem, quem totum nascendo
susceperat. Tunc ovis quae perierat, et in
inferioribus oberrabat, humeris Salvatoris tota portabitur:
et quae peccatis languida fuit, clementia judicis
sustentabitur [(Luc. XV)] . Tunc videbunt illum
qui compunxerunt, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige
talem [(Joan. XIX, 6)]
. Tribus et tribus caedent
pectora, ipsi et mulieres eorum. Illae mulieres, quibus
Dominus locutus est crucem portans: Filiae Jerusalem,
nolite flere super me, sed super vos flete, et super
filios vestros [(Luc. XXIII, 28)]
. Tunc Angelorum vaticinium
complebitur, qui stupentibus Apostolis
sunt locuti: Viri Galilaei, quid statis stupentes in coelum.
Hic Jesus qui a vobis assumptus est in coelum, sic veniet,
quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [(Act. I, 11)]
.
Quale est autem, idcirco dicere Dominum post resurrectionem
quadraginta diebus comedisse cum Apostolis,
ne phantasma putaretur [(Ibid.)] ; et hoc ipsum
quod comedit, in carne et in membris visus est, in
phantasmate confirmare? Aut verum est quod videbatur,
aut falsum. Si verum est, ergo vere comedit,
et vere membra habuit. Si autem falsum, quomodo
res falsas ostendere voluit, ut resurrectionis
veritatem probaret? Nemo enim falso verum probat.
Ergo, inquies, et nos post resurrectionem comesuri
sumus? Nescio. Non enim scriptum est: et tamen si
quaeratur, non puto comesuros. Legi enim, non esse
regnum Dei cibum et potum, repromittens nobis
quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascenderunt [(Rom. 1)] . Moyses et Elias quadraginta
diebus jejunaverunt ac noctibus [(Is. LXV, 4;
Deut. IX)] . Hoc hominum natura non patitur, sed