PL 23, col. 387

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 35 · To Pammachius against John of Jerusalem 34

quod homini 444 impossibile est, Deo impossibile
non est [(III Reg. XIX)] . Sicut qui futura praedicit,
non interest utrum post decem annos, aut post
centum futura pronuntiet, quia una est scientia
futurorum: sic qui quadraginta diebus potest jejunare
et vivere, immo non potest jejunare, sed vivit
virtute Dei; et aeterno tempore poterit absque esca
et potu vivere. Quare favum comedit Dominus? Ut
resurrectionem probaret; non ut tuis faucibus mella
permitteret. Piscem in prunis assum petiit, ut dubitantes
confirmaret Apostolos, qui ad illum accedere
non audebant, quod putarent se spiritum videre,
non corpus [(Joan XII)] . Archisynagogi filia suscitatur,
et cibum accipit: Lazarus quatriduanus mortuus resurgit,
et prandens inducitur [(Marc. V, Joann. XI)] :
non quia apud inferos esuriebat, sed quia difficultas

operis, scrupulositatem fidei requirebat. Quomodo
veras manus et verum ostendit latus: ita vere comedit
cum discipulis: vere ambulavit cum Cleopha:
vere lingua locutus est cum hominibus: vero accubitu
discubuit in coena: veris manibus cepit panem,
benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Quod autem
ab oculis repente evanuit, virtus Dei est, non umbrae
et phantasmatis. Alioquin et ante resurrectionem,
cum eduxissent eum de Nazareth, ut praecipitarent
de supercilio montis, transivit per medios,
id est, elapsus est de manibus eorum. Numquid
juxta Marcionem dicere possumus, quod ideo nativitas
ejus in phantasmate fuerit, quia contra naturam
qui tenebatur, elapsus est? Quod Magis licet,
hoc Domino non licet? Apollonius Tyaneus scribitur

cum ante Domitianum staret in consistorio, repente
non comparuisse. Noli potentiam Domini Magorum
praestigiis adaequare, ut videatur fuisse quod
non fuit, et putetur comedisse sine dentibus, ambulasse
sine pedibus, fregisse panem sine manibus, locutus
esse sine lingua, et latus monstrasse sine costis.
35.
Et quomodo, inquies, non cognoscebant
eum in itinere, si ipsum habebat corpus, quod
ante habuit. Audi Scripturam dicentem: Oculi
eorum tenebantur, ne eum agnoscerent [(Luc. XXIV, 16)]
.
Et rursum: Aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt
eum [(Ibid. 31)]
. Numquid alius fuit quando 445 non
agnoscebatur, et alius quando agnitus est? Certe
unus atque idem erat. Cognoscere ergo, et non cognoscere,
oculorum fuit, non ejus qui videbatur, licet

et ipsius fuerit. Oculos enim tenebat eorum, ne
se agnoscerent. Denique ut scias errorem qui versabatur
in medio, non corporis Domini, sed oculorum
fuisse clausorum: Aperti sunt oculi eorum, inquit, et cognoverunt eum
[(Joan. XX)]
. Unde et Maria Magdalene
quamdiu non agnoscebat Jesum, et vivum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.