PL 23, col. 392
Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In English: To Pammachius against John of Jerusalem 39 · To Pammachius against John of Jerusalem 41
mandasti aegrotare nescio quam: illo die te non posse
venire. Ludione an episcopus haec loquitur? Pone
verum esse quod dicis, propter unius mulierculae
delicias, ne te absente doleat caput, fastidium sustineat,
stomacho perfrigescat, Ecclesiae causam negligis?
tot virorum, et christianorum et monachorum
contemnis praesentiam? Noluimus occasionem dare:
videbamus enim stropham dilationis tuae, injuriam
patientia vicimus. Rescribit [ Al. quod scribit]
Archelaus: monet altero et tertio die manere, si
vellet [ Al. si velles] venire. At ille occupatus: Muliercula
enim vomere non cessavit: dum nauseam
evasisset, nostri penitus oblitus est. Post duos ergo
menses tamdem exspectatus venit Isidorus, qui non,
ut tu fingis, pro te testimonium, sed causam postulatae
satisfactionis audivit. Cum enim objiceret nobis,
quare ei communicastis, si haereticus erat? audivit
ab omnibus, communicavimus nihil de haeresi
suspicantes. Postquam vero a beato Papa Epiphanio
conventus, tam sermone, quam litteris, respondere
contempsit: cunctis monachis ab eodem Epiphanio
scripta venerunt, ut absque satisfactione fidei, nullus
ei temere communicaret. Presto sunt litterae, nec
super hac re dubitari potest. Haec sunt quae fratrum
turba respondit, non ut tu argumentaris, ex eo te
non esse haereticum, quia aliquando non dictus sis.
Hac enim ratione aegrotare non debebit, qui ante
aegrotationem sanus fuit.
41.
Pauliniani ordinatio. -- « Quando autem coeptum
est de ordinatione Pauliniani, et aliorum qui
cum eo sunt, ventilari, videntes se reprehendi, cum
propter charitatem atque concordiam concederentur
eis omnia; hoc autem solum expeteretur, ut licet
ab aliis contra regulas ordinati essent, tamen subjicerentur
Ecclesiae Dei; ut non scinderent eam,
atque proprium sibi facerent principatum: in hoc
non acquiescentes, coeperunt proponere de fide, et
omnibus notum facere, quod si non arguerentur hi qui
cum Hieronymo presbytero erant, nihil culparent in
nobis. Sin autem arguerentur erroris, 451 et culpae,
cum penitus non queant de istiusmodi quaestionibus
disputare, satisfactionem errati proprii non invenientes,
ad ista confugerent: non quo sperarent nos posse
convinci, sed famam nostram laedere niterentur. »
41 *. Paulinianus presbyter Cypri versabatur. Hieronymus
ordinatus a Paulino. --Quod perplexa oratio
est, nemo vitium interpretationis putet. Talis enim
et Graeca est. Interim ego gaudeo, quod qui me decollatum
putabam, subito mihi presbyterii caput video
repositum. Dicit nos omnino convinci non posse,
et venire ad praelium perhorrescit. Si causa discordiae,
non ex dissensione fidei est, sed ex Pauliniani