PL 23, col. 393

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In English: To Pammachius against John of Jerusalem 41 · To Pammachius against John of Jerusalem 42

ut dicis, ordinatione descendit, quae tanta stultitia
est volentibus occasionem dare, nolle respondere?
Confitere fidem; sed tamen responde quod quaereris,
ut omnibus luceat, non de fide, sed de ordinatione
esse certamen. Quamdiu enim interrogatus de fide,
tacueris, potest tibi adversarius dicere: Non est
ordinationis causa, sed fidei. Si ordinationis causa
est, stulte facis de fide interrogatus, tacere. Si fidei,
stulte praetendis ordinationem. Porro quod dicis te
petisse, ut subjicerentur Ecclesiae Dei, et non scinderent
eam, neque proprium sibi facerent principatum,
de quibus dicas, non satis intelligo. Si de me
et de presbytero Vincentio, satis multo dormisti
tempore, qui post annos tredecim, nunc excitatus
haec loqueris. Ob id enim et ego Antiochiam, et ille

Constantinopolim, urbes celeberrimas deseruimus,
non ut te in populis praedicantem laudaremus: sed
ut in agris et in solitudine adolescentiae peccata deflentes,
Christi in nos misericordiam deflecteremus.
Sin autem de Pauliniano tibi sermo est: vides eum
Episcopo suo esse subjectum, versari Cypri, ad visitationem
nostram interdum venire: non ut tuum,
sed ut alienum; ejus videlicet, a quo ordinatus est.
Quod si hic etiam esse voluerit, et in exsilio nostro
quietus in solitudine vivere, quid tibi debet, nisi honorem
quem omnibus debemus episcopis? Fac a te
ordinatum: idem ab eo audies, quod a me misello
homine sanctae memoriae 452 episcopus Paulinus
audivit. « Num rogavi te, ut ordinarer? Si sic presbyterium
tribuis, ut monachum nobis non auferas, tu

videris de judicio tuo. Sin autem sub nomine presbyteri
tollis mihi, propter quod saeculum dereliqui:
ego habeo quod semper habui: nullum dispendium in
ordinatione passus es.
42.
Competentes in Ecclesia. Ab specu Domini prohibitus
Hieronymus. -- « Ut non scinderent, inquit,
eam, neque proprium sibi facerent principatum. »
Quis scindit Ecclesiam? Nos, quorum, omnis domus
Bethleem in Ecclesia communicat? an tu qui aut
bene credis, et superbe de fide taces: aut male, et
vere scindis Ecclesiam? Nos scindimus Ecclesiam,
qui ante paucos menses circa dies Pentecostes, cum
obscurato sole, omnis mundus jam jamque venturum
judicem formidaret, quadraginta diversae aetatis et
sexus, presbyteris tuis obtulimus baptizandos? Et

certe quinque presbyteri erant in monasterio, qui
suo jure poterant baptizare; sed noluerunt quidquam
contra stomachum tuum facere, ne et haec tibi de

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.